Letter #3675
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-01-11
received [1539]-01-26 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino suo cumprimis colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine cumprimis colendissime.
Commendata servitute mea.
Ago ingentes gratias Dominationi Vestrae Reverendissimae pro eo munere, quo me strenae loco est honestare dignata. Cuperem par pari referre, sed cum tenues meae sint adhuc facultates, non esse meum, puto, liberalitate hac praesertim, quae ex arca depromitur, cum Vestra Reverendissima Dominatione certare, malo officiis; atque in eo elaborabo, ut obsequia servitutemque meam Reverendissimae Dominationi Vestrae probare possim gratamque semper et memorem voluntatem praestare.
Quod sibi voluit Reverendissima Dominatio Vestra a sacra maiestate regia impetrari, id non multo negotio obtinui. Est enim sacra maiestas regia in Reverendissimam Dominationem Vestram propensa admodum voluntate, si qua praeterea alia in re opera mea servituteque uti velit, eum me semper esse cognoscet, qui ad demerendum sibi favorem Vestrae Reverendissimae Dominationis summum sit studium allaturus.
Precor felix anni huius initium Vestrae Reverendissimae Dominationi, finem vero feliciorem.
Datae Cracoviae, die XI mensis Ianuarii anno Domini MDXXXVIIII-o.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae servitor Samuel Macyeiovski, decanus Cracoviensis.