Accepi ⌊hic⌋ 1527-06-23⌊23 Iunii praeteriti1527-06-23⌋ binas ⌊⌋ ab Illustritate Vestra, una cum litteris ⌊reginalis maiestatis⌋, ⌊Pragae⌋ 1527-03-29⌊29 Martii1527-03-29⌋ datas, quas mihi hic dominus comes ⌊Nugarollis⌋, praeco laudum Illustritatis Vestrae, reddidit, quibus, nisi tempus me deficeret, cuperem quam copiosissime respondere; sed cum tota hac nocte ⌊maiestati regiae⌋ scripserim et iam pro iis tabellarius instat, humiliter rogo, ad praesens veniam mihi dare dignetur.
Quantum profecerit intercessio serenissimi ⌊Boemiae regis⌋, cum adhuc in negotio Barensi nullum finem habeamus, ex copiosis meis ad ⌊maiestatem regiam⌋ litteris intelleget. Praeterierat mensis unus, postquam comes ⌊Nogarollis⌋ huc applicuisset, antequam quippiam ⌊caesari⌋ de hoc negotio fuerat relatum. Sic tractantur hic negotia, ex quibus nullum speratur commodum. Commissum tamen est ⌊consilio Aragoniae⌋, ut in re clara et manifesta, quemadmodum est iustitia ⌊reginalis maiestatis⌋, quaeratur dubium et nodus in scirpo.
De pace, quae hic per ⌊Christianissimi⌋ et ⌊Angliae regis⌋ oratores tractatur, adhuc certi nihil habemus; plus mihi res ad gravius et crudius bellum inclinare videtur;
cf. Vulg. Mc 6.52.2 erat enim cor illorum obcaecatum ⌊sic obcaecatum est cor nostrumcf. Vulg. Mc 6.52.2 erat enim cor illorum obcaecatum ⌋,
cf. Vulg. Mc 4.21 ut videntes videant et non videant ⌊ut videntes non videamuscf. Vulg. Mc 4.21 ut videntes videant et non videant ⌋. Plaga Dei est.
Quae hic ulterius aguntur, refero me ad ⌊⌋, quas tam tumultuarias et diffusas ⌊serenissimae maiestati regiae⌋ scripsi. Commendo me humiliter Illustritati Vestrae ut domino meo gratiosissimo et rogo, misereatur hic exilii et captivitatis meae atque apud ⌊maiestatem regiam⌋ [me sua, qua semper consuevit] gratia prosequatur.