Serenissima Reginalis Maiestas et Domina, Domina mea clementissima,
Humillimam fidelis meae servitutis commendationem.
⌊⌋ ⌊hinc⌋ 1527-08-17⌊nudius tertius1527-08-17⌋ copiose serenissimae ⌊regiae⌋ et Reginali Maiestati Vestrae de omnibus negotium Barense spectantibus, in quo iam satis longo tempore nihil deinceps agi poterit. Dominus ⌊Sigismundus Loffredus⌋, qui ⌊caesari⌋ relationem facere debuit, excusavit se propter pestis suspicionem, quia caesar, ut ipse dicebat, ad se neminem admittit, relationem se facere non potuisse. Unde heri hinc ivit ad ⌊Galiciam⌋ in ⌊Compostellam⌋ ad invisendum Sanctum Iacobum. cf. Ter. An. 126 ⌊Hinc illae lacrimae.cf. Ter. An. 126 ⌋ Ad id detorquebant omnia, ut scripsi in ⌊⌋, ut adhuc rem in longum protraherent vel usque ad ⌊magni cancellarii⌋ reditum, vel nescio ad quas alias technas, quas forsan moliuntur. Ego me ex iis explicare non possum. Sum tamen adhuc in ea sententia, qua prius, quod Maiestas Vestra Serenissima istarum rerum non est habitura finem, donec de ⌊Italia⌋, cuius sit integra, decernetur, quod quando futurum est, propediem, ut spero, experiemur. Ego interim, si ita visum est Maiestati Vestrae Serenissimae et aliter fieri non potest, in servitio eiusdem omnia patienter et constanter perferam eaque agam, ut feci hactenus, quae fidelem servum decent, modo huius exilii et absentiae meae a Maiestate Vestra Serenissima clementior ratio habeatur.
Mortuus est paulo ante dominus ⌊Goth⌋, qui habuit a maiestate regia ad vitae suae dies administrationem cum proventibus villae ⌊Golambia⌋, in [qua] ecclesia mea est, essetque mihi commodissimum, si unus et [ecclesiae et] villae praefectus foret et rector. Qua de re humiliter [supplico] Maiestati Vestrae Serenissimae, ut ad ⌊maiestatem regiam⌋ intercedat, [quo istius] villae mihi administratio concederetur, si fieri posset, cum proventibus, qui non excedunt 30 florenos Polonicales, vel utcumque maiestas regia voluerit pro gratia sua, saltem, quod unus ecclesiae et villae praesit, quo mihi nihil gratius fieri posset. Confido Maiestatem Vestram Serenissimam hoc non gravate facturam. Cui me et humillima mea servitia perpetuo commendo et rogo, nobilem ⌊Fabianum Voyanowski⌋, quondam hic familiarem meum, qui etiam rebus Maiestatis Vestrae Serenissimae fideliter inservivit, gratia sua prosequatur, quandoquidem optime eandem est promeriturus.