Letter #374
Balthasar MERKLIN von Waldkirch to [Ioannes DANTISCUS]Palencia, 1527-09-10
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifice et unice domine frater et patrone.
Hesterno sero intravi civitatem Palentianam et extra portam obviam mihi occurrit cursor et senor Mutza de Spola, Dominationis Vestrae qui mihi et Valdesio una praesentavit litteras, quas, cum ad hospitium veni, aperui. Repperi legendo, quae mihi quadrupliter accidere. Erat hospitium foetidum undique et ab omni parte obscurum. Ego, in salubro credens aliquid requiei habere, insorbui tota ista nocte nescio quid foetidi, quod hoc mane vix potui palatium caesaris adire. Tandem sumpsi animum et principem meum illustrem de Nassaw paucis, prout opus erat, allocutus sum. Demum me in aliam domum et hospitium domini de Rogendorff, quod prope meum collocatur, collocavi. Waldesium in prima una cum scribis dimisi. Ita stamus in Palentia. Utinam in villa Cuuillas de Zerrato – amoenior sanior locus est. Sed haec et plura immo infinita mala patimur et merito propter peccata nostra. Quod autem asserit Dominatio Vestra, oratores Gallos, Anglos Palentiam venturos, verum, nam hoc mane prandium cum domino de Nassaw sumpserunt et ita, licet vix horis tribus vivus cum per noctem semimortuus, quia dormiens in Palentia fui, sed non sine suspectione, animadverti aliquid novi fabricare per caesarem et Gallum. Faxit Deus, quod honesta compositio fieret, pax sequeretur tandem. Ita avisatum facio de hac re. Quod de Ianua scribitur, certe nihil habeo. Sed verum hesterna die, cum Duongas oppidum simul et omnes transierimus, occurrit posta satis multis onerata litteris a domino optimo domino nostro magno cancellario ex Barquinona missa, quae maximam congeriem litterarum adduxit, sed penitus nulla fit mentio de amissione civitatis Ianuensis. Sit, quod omnino figmentum et mendacium credo. Illos Gallos finxisse, qui siliam ausi sunt et semper facere. S[c]ribit ad me idem noster magnus cancellarius, quod voto fovit se ad montem Montisserrati Divam Virginem ... visitaturum et illuc novem diebus permansurum et voto persoluto in sacello Montisserrati, ubi spatio novem dierum residebit. Expost gressus suos ad caesarem diriget, velit Deus, quod bene et sancte, ita scribit mihi bonus dominus patronus et pater, unde non credo iterum Ian[uam] amissam. Hodie mane cum ad palatium irem, venit mihi obviam frater nostri Erhardi capitanei locumtenens hallebardierensis et mihi nuntium hoc praebuit archiepiscopum Rygensem in Toga macta hesterna die obiisse et finem vitae suae clausisse. Unde ego Henricum meum scribam iussu dominorum adstatim misi Toremade pro litteris omnibus et negotiis, si quae spectarent ad maiestatem suam et concernerent suae maiestatis statum. Audio praefatum Erhardum executorem testamenti, ut fertur, quod omnia bene ordinaverit. Sic fatuus ille Erchardus iam pretio habetur cum nemo alius fuisset, qui onus subiret. Sic scripsi sibi, quod non sit negligens, cum episcopus Rygensis fuerit dives et parcus, denarios habuit. Spero eundem Erhardum diligenter Tast mit zu, prout homines et executores facere solent.
Quod de Hungaria scriberem libenter ad longum omnia, sed male dispositus pro hac vice solum cursorie haec: rex Hungariae et Bohemiae 30 Iulii exsequitur Wiennam in propria persona cum potenti exercitu et tertia die ad confines regni Hungariae devenit, et ibidem per status regni Hungariae, uti verus rex et dominus eorum exceptus, receptus, approbatus est, ut rex statibus regni in Claro Campo praestitit eis iuramentum solitum et consuetum, et expost per huiusdem status in regnum Hungariae magnifice traductus est, und den ersten Tag Augusti gen Altemburg, quod ita vocant scriptores, cum toto exercitu pervenit, et ibidem prius capitaneus Casimirus se cum toto exercitu regi ostendit cum multis, infinitis proceribus et dominis Hungaris, Bohemis et Alemanis. Concilium habuerunt. Consedentibus illis simul venit nuntium, ut ita dicam, divinum: iam reginam principem peperisse et iuvenem regem, et fuit natus prima die Augusti intra XI et XII. Totus populus, primo rex, repleti maximo gaudio, illico die dominica sequenti iuvenis rex baptisatus et nomen eius Maximilianus, et sic magis animatus rex in propria persona Hungariam (post se derelinquens pricipes) ingressus. Alias credunt suam maiestatem in propria persona vix intrasse etc. Et ulterius progressi vi ceperunt castrum et civitatem Rab, ubi optimus episcopatus est und zuncht den nesten auff offen zu das er auch inhatt und kompt der Wayda nit so wurt er gesucht und fuerer sein nit geschondt, etc. Isto mane venerunt aliae litterae, quas non aperui, quia tot mihi sunt curae et negotia, quod vel cuperem me esse apud Dominationem Vestram, vel in villa mea. Hic nulla requies et carofora hic omnia venduntur, nec hic habetur lign[um, si] tamen Dominatio Vestra cupit hic esse, spero hospitium habebimus. Parcat mihi Dominatio Vestra, quia dolore repletus sum. Mitto annexas litteras, quas in posta mea inveni et tamen spero Dominationem Vestram nuper multas recepisse litteras, quas Ehinger ex Duonga oppido misit. Rogo, Dominatio Vestra salutet commatrem et totam familiam. Hic nihil adhuc potui expedire, cum tarde heri adveni, nec de mea infirmitate liberatus sum, sed Deus custodiat me, ut hic nos omnes. Quiescam ista nocte fortasse melius. Deus altissimus Dominationem Vestram et fratrem Bernhardum, reliquos omnes bene sanos conservet. Amen.
Ex Palentia, die decima Septembris anno etc. XXVII.
Eiusdem Dominationis Vestrae fidelis servitor Walthkirch vice canc[ella]rius, etc.
Postscript:
Adhuc Alemanum, quem noscit Dominatio Vestra, non visitavi.
Orator ducis Borboniae ivit versus et obviam magno cancellario.