1527-10-04⌊Nudius tertius1527-10-04⌋, cum Excellentia Tua iuncta aliis, qui eam honoris causa comitabantur, ⌊Palenciam⌋ intraret, et ego sequebar a longe, cumque iam essem ad istiusmodi ingressum proximus, ne mecum tota societas contaminaretur, quo mandatis ⌊caesareae maiestatis⌋ satisfieret, ab introitu me continui, sicque circa muros obequitans non sine animi maerore multa inter eundum mecum reputans, ⌊huc⌋ in exilium proscriptus, diverti. Quod certe huic
cf. Sen. Cl. 1.1.6 Nemo enim potest personam diu ferre, ficta cito in naturam suam recidunt ⌊personae, quam ferocf. Sen. Cl. 1.1.6 Nemo enim potest personam diu ferre, ficta cito in naturam suam recidunt ⌋, regiae non potest esse non ignominiosum, praesertim cum neque iusta causa
subsit, ob quam ab aula arceor scurris alias et inferioribus hominibus non interdictam, ut ne amicos quidem in ea invisere liberum fuerit neque me quisque etiam ut usu receptum est ubique ob crimen exilio dignum
condemnavit vocabiturque haec causa aliquando in dubium ut illa ⌊Ovidii⌋ , de qua adhuc est quaestio, cur extorris apud ⌊Scythas⌋ egerit. Neque scio, si propter ⌊regem meum⌋ ⌊huc⌋ relegatus sum, quod semper ⌊maiestatem caesaream⌋ summa benevolentia et observantia sit prosecutus et quod cum ⌊fratre⌋ eius nuper foedus novum et arctum percusserit, vel si ego promeruerim, qui semper fui caesareus ,
quod iam ter in ⌊Hispanias⌋ missus et novissime non semel indignis modis affectus triennium hic transegerim. Utcumque fit, non fit sine meo magno dolore et dedecore
cf. Sen. Cl. 1.1.6 Nemo enim potest personam diu ferre, ficta cito in naturam suam recidunt ⌊personae, quam in hac tragoedia repraesento.cf. Sen. Cl. 1.1.6 Nemo enim potest personam diu ferre, ficta cito in naturam suam recidunt ⌋
Dabit igitur Excellentia Tua veniam, si propensioni meae, qua honoris causa in ⌊Palenciam⌋ comes esse volui, non satisfecerim, oportet enim me hic plus oboedire ⌊caesari⌋, quam mihi, quam vel dignitati meae , quae ad hunc modum tractatur. Sed de iis hactenus.
Gratum mihi est summopere quod adeo honorificus in Tuam Excellentiam ⌊caesar⌋ fuerit et tam humaniter in colloquium admiserit. Det ⌊ei⌋ Deus clariorem intellectum,
cf. Vulg. Ez 12. 2 qui oculos habent ad videndum et non vident / et aures ad audiendum et non audiunt ⌊ut videns videat, et audiens audiatcf. Vulg. Ez 12. 2 qui oculos habent ad videndum et non vident / et aures ad audiendum et non audiunt ⌋. Neque mihi minus gratum fuit responsum Tuae Excellentiae, quod de barba sua ⌊Ioanni Lalemant⌋ dedisse fertur, utpote se boni viri nutrivisse barbam, innuens in barbam illius, quae nihil umquam istiusmodi habuit. Cuperem et ego adesse, si liceret, spectator vultuum compositorum, qui blande toties tibi arridebunt cum felle praecordia madeant. Tu
vero plus quam ⌊Ulixes⌋ in hac tam probata aetate et prudentia ab istis ⌊Syrenibus⌋, quas superioribus diebus praeternavigasti incorruptus, non capieris. Non est Tuae Excellentiae incognitum hoc Graecum adagium cf. Pl. Aul. 195 altera manu fert lapidem, panem ostentat altera ⌊una manu panem altera lapidemcf. Pl. Aul. 195 altera manu fert lapidem, panem ostentat altera ⌋.
Velim fieri certior quando ⌊maiestas caesarea⌋ ex ⌊Palencia⌋ solvet, et si illam sequi licebit nec ne, cum iam ⌊hic⌋ in istis pulveribus, ut reor, satis poenarum dederim, ne si me in hoc luto pluviae offendent , exitus occludatur.
Quod reliquum est, me Tuae Excellentiae commendo atque dedo et rogo in suorum me numero habere non dedignetur.