Letter #379
Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1523-10-22
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Venerabili Domino Ioanni Dantisco regio secretario tamquam fratri carissimo
Mi carissime Domine Ioannes.
Ostendit mihi dominus Zamboczki litteras Vestras, quibus fortunas vestras queri et deplorare videmini. Eas cum potui non sine superinscribed⌈sinesine superinscribed⌉ magno dolore legere. Verum cum sciam id, quod actum est vobiscum esse nec iussu, nec scientia principis, quid aliud suadere debeam, quam ut veniatis, nihil enim dubito omnia vobis persolutum iri.
Feratis aequo animo pro vestra prudentia id, quod bonis praecipue et dignis viris, non in hac solum, sed in omnibus aliis aulis accidere solet, et non despondeatis mox animum ex huiusmodi aulicis adversitatibus, sed, cum locus hic ludus sit fortunae, si quid cadit, quod non ex sententia neque ex re videtur, arte est corrigendum.
De reverendissimo domino et, me quantuluscumque sum, ita vobis persuadeatis, ut nihil sit, quod non aeque ad vest written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉vestvest written over ...⌉rum commodum et honorem. Libentissime omnia praestare vellemus atque ullius nostri necessarii. Plenus occupatione non scribo plura.
Patria vestra fluctuat acriter ex Lutheranismo, fides et religio in exulatum abierunt. Immigravit seditio, perfidia et studium rerum novarum. Maiestas regia cogitur illuc aulicos suos mittere et militem scribere. Sed de his coram latius.
Optime valete.
Pyotrkoviae, 22 Octobris 1523.
Vester Premisliensis