Letter #3849
[Ioannes DANTISCUS] to UNKNOWN [possibly Mikołaj PŁOTOWSKI]s.l., [ca. 1542-09-24]
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Gratum nobis fecit Dominatio Vestra, cum nuper oppidum Marienburgense curribus esset oppletum, quod fratri nostro transitum per castrum admiserit. Vicissim, si sic aliquando sors feret, Dominationi Vestrae per hanc nostram domum, non commeatum solum, verum et diuturnam commorationem in ea , cum iis, quae usui erunt, non gravate concedemus.
Huic nuntio iniunximus de potu Bidgostiensi pro nobis usque ad sex vasa coemenda cum Dominatione Vestra colloqui. Quae postquam habuerit, velit per illum nobis renuntiare, pro quibus mittemus currum et, quicquid Dominatio Vestra exposuerit, cum gratitudine reddi faciemus. Ea in re nobis plurimum gratificabitur.