⌊Reverendissimo Plocensi⌋
Accepi ⌊⌋ regias et Dominationis Vestrae Reverendissimae ab hoc ⌊cubiculario⌋, qui post absolutum iudiciarium conventum me repperit ⌊Elbingi⌋, ubi adhuc reverendissimus ⌊dominus Culmensis⌋ cum ⌊nuntio Thoronensium⌋ aderat. Cum illis itaque et quibusdam ex ⌊magistratu Elbingensi⌋ ⌊⌋ regias legi, [dominus] enim ⌊castellanus Gdanensis⌋ eo, [q]uod in causis non omnia, [u]t ipse volebat, cesserant, [no]n salutato se cum ⌊domino a Baisen⌋, succamerario Marienburgensi, subduxerat . Post litterarum lectionem non parum attonitus ⌊dominus Culmensis⌋, eo quod ⌊magistratum Gdanensem⌋, cuius ⌊nuntii⌋ iam discesserant, citatum ad tribunal regium intellexerat, consilium dedit, ut, transmissis regiarum litterarum exemplis ad alios ⌊dominos consiliarios⌋, illis suggereretur petendum esse a serenissima ⌊maiestate regia⌋ negotium Pucense ad ⌊comitia⌋ hic verna remitti, ut tum in commune fieret deliberatio, quid in eo serenissimae maiestati regiae agendum veniret neque tam brevi tempore deligi posse nuntios, qui plena facultate fulti, causam Pucensem nomine omnium consiliariorum, qui eo venire nequirent, apud serenissimam maiestatem regiam tractarent, et esse neminem ex consiliariis, qui adeo gravem provinciam sub plena faculate, quae etiam sine periculo non daretur, tuto susciperet etc. .
Tendebat ... tota eius oratio, ut nuntii non mitterentur, sed ut ...or peteretur causam hanc in ⌊conventum⌋ hic ... differri, quod ad eum modum cum ... litterarum ad alios ⌊dominos consiliarios⌋ est ..., [n]on obstante quod dicerem eiusmodi dilationem ... vix umquam impetraturos, quae secundum prius ... [n]obiscum vel cum nuntiis nostris negotium hoc discutiendum se offerret oportereque nos intendere, ne nos ipsi privilegiis nostris derogaremus etc.
Sic inter nos fuit discessum.
Quid subsequetur, cum ⌊dominus Culmensis⌋ cum Gdanensibus maiorem fere partem ⌊consiliariorum⌋ sibi devinxit, paulo post ex sententiis et votis illorum, quae ad me perscribi debent, experiat. De iis et aliis rebus fortassis coram, Deo concedente, fusius. Quandoquidem non est, quod ⌊principi meo⌋ negare liceat, a quo habeo, quicquid indulgentia dedit Divina, neque me remorabuntur debita, quibus ob priores profectiones sum involutus, neque etiam affecta valetudo, quae tamen non parum quam prius firmior facta est, quin pientissimum dominum meum et Dominationem Vestram Reverendissimam pro singulari amore meo et observantia, qua illam prosequor, reverenter videam et dulcissima eius fruar consuetudine. Consilii porro et prudentiae, quae mihi tribuitur, nihil in me sentio. Supervacaneum etenim et inutilem servum domino meo me esse existimo. Quodcumque tamen de me praebere possum, quod gratum et commodum esse putabitur, omni diligentia et fide praes[ta]bo.
Reliquum dicet scheda adque hoc praescriptum, ut p... scheda, sub mutua inter nos confisione habeat a Dominatione ... Vestra Reverendissima maiorem in modum oro. Cui et commendatissimus esse [cupio], et omnia precor faustissima.
Ex ⌊Braunsberg⌋, XXIX Ianuarii M ....
Postscript No. 1:
Reverendissime mi Domine,
Per ⌊cubicularium regium⌋, qui litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae mihi reddidit, generosum d[ominum] ⌊[castellanum] Elbingensem⌋, qui iam abierat, rogavi, ut rursum ad me ⌊Elbingum⌋ concederet, quod s[equenti] die non gravate cum eo de citatione contuli visumque nobis fuit, ut sine mora ...taretur in ea, licet commendatoriae non fiat diserte mentio, vocantur tamen citati [ad ea], quae in citatione exprimuntur, et ad omnia alia in termino obiicenda resp[on]suri, quae clausula ad multa commodabit. Ego quidem, ut ingenue fatear, o[b] seram parsimoniam, quae iam in fundo est, velim non esse vocatus (sus[pi]ciones et
odia contra me concepta, nihil moror, quod adventu meo, s[icut] scribit Dominatio Vestra Reverendissima, dilui possint), verum ⌊domino meo⌋, praeterea et commoniti[oni] Dominationis Vestrae Reverendissimae nihil negandum esse putavi. Venturus sum igitur, quemadmod[um] serenissimae ⌊maiestati regiae⌋ ⌊⌋. Esset item non abs re, ut dominus ⌊castellanus Elbingensis⌋ me[cum] veniret, sed quasi aliis in rebus a ⌊maiestate regia⌋ vocatus. Hoc ut Dominatio Vestra Reverendissima efficiat, plurimum rogo. Accedet negotiis agendis admodum commodus.
Si nostri nuntios mittent, ut in litteris attigi (apud me adhuc in dub[io] est), vel quicquid in eo statuerint, de me tractabitur, ut itaque adventus meus et domini ⌊castellani Elbingensis⌋, ne passim sciatur, occultus sit, non puto ob multas rationes inutile. Quantum ⌊dominus Culmensis⌋ pro suis laboret omnesque exquirat modos, ut illis prosit et obsit regiis rebus, scribi nequit, neque minori in hoc studi[o] intendit ⌊castellanus Gdanensis⌋, habentque suas factiones, immemores, quod domino suo debeant. Quod aperte liquet in litteris, quibus consilium contra rebelles dare debuerant, accusantes fere ⌊maiestatem regiam⌋ et suos quasi iniuriam passos excusantes, hocque non sine quibusdam minis, ob mu[l]titudinem variae et promiscuae plebis non secus atque illa contra ⌊Regnum⌋ posset insurgere et ..., ([s]i diis placet) vim qu[a]nd[a]m inferr[e]. Nequeo satis mirari ... [con]fidentiam, ne dicam ... ...tant se ⌊maiestati regiae⌋ et domin... habent pro stip... velint persuasuros ...edi...
⌊maiestatem regiam⌋ ante meum ex[itum] ...tur, quod ex litteris eor[um] ... sit, quantum contra ⌊maiestatem [regiam]⌋ ... et rebus regiis inco... ...ur, ut ...nen ...titi et fidei suae meminerint, ne quid aliud contra eos vicissim iure optimo, quod non velit maiestas regia statuere, inducatur.
Expostulatorias litteras de commendaticiis ex ⌊Graudencio⌋ nuper datis ⌊dominus Culm[ensis]⌋ leviusculas esse dicebat neque responsione dignas. Ego tamen, si reli[qui] nollent me pro fide et honore meo conservando responsurum, dicebam addens, nos admodum faciles quacumque etiam in re, maxime quae ⌊maiestati regiae⌋ grata esse non posset, solere dare commendaticias ...re itaque, ut deinceps aula eas explodat. ⌊Ille⌋ hoc dictum pro ioco excepit, non versatus in aula et nescius, quid in ea coquatur. Eget ob id, ut penitius eam agnoscat, acriore quodam vellicatu. Quod certo in bonam ⌊illius⌋ partem scribo, nollem enim, ut in ea, quam sibi tribuit, libertate, gravius aliquando impingeret.
Apud ⌊vicinum⌋ est eius ex ⌊fratre⌋ ⌊nepos⌋, quem in titulo scribit ducem ⌊Prussiae⌋. I[l]li venisse obviam feruntur mille quingenti cum equitibus pedites. Quid cum illo et sororio[1] tractatur, nondum comperi. Dabi[tur] opera ad expi<s>candum aliquid, accepi tamen, quod de matrimonio quodam agit[ur] et quod brevi ad vos sint ituri. Quicquid compertius habuero, postquam nuntius redierit, cum illo Dominationem Vestram reddam certiorem.
Quam impense oro, ut ea, quae videbuntur ex iis, quae scripsi, non indigna scient[iae] serenissimae ⌊maiestatis regiae⌋, referre velit et ⌊⌋ meas ad eius maiestatem sine arbitris legere, praesertim ne adsit ⌊primas⌋, quem intellexi non parum mihi esse infensum, et hoc ob negotium Pucense, in quo hau[d] dubie Dominatio Vestra Reverendissima mecum patitur. At cedendum non est, sed contraeundum audentius. Si Dominus Deus faverit, coram de omnibus securius cum [Dominatione] Vestra Reverendissima dabitur colloquium.
Cui me iterum atque iterum amicissime et intime commendo etc.
Postscript No. 2:
A serenissimo ⌊rege iuniore⌋ et ⌊regina⌋ clementissimas accepi ⌊⌋, quibus scribit schedam meam Dominationi Vestrae Reverendissimae iis diebus remisisse.
De religione vero a me commonitus, ne libellis ex vicinia missis seduci se permitteret, ad pie et ..., ut nihil desiderare possem amplius se videlicet ... [v]erae antiquae pietatis observantia inconcussum ... ...tiens vitae suae dies permansurum eamque omnibus ... [pu]blice defensurum etc. Quo adeo sum exhilaratus, ... [sin in]tervenisset iudiciarius iste conventus, cum ... iter in ⌊Lituaniam⌋ me pauco comitatu contulissem. ... [p]rius etiam ⌊maiestati⌋ eius scripseram, sed eius maiestas adventum m[eum] ... verno tempore ⌊⌋ futurum commodiorem. Haec post litterarum obsignationem Dominationem Vestram Reverendissimam celare non potui.
Cui me iterum diligentissime commendo etc.
[1 ] Probably ⌊Friedrich III⌋ or Georg II, son of ⌊Sophie⌋, sister of ⌊Albrecht I von Hohenzollern⌋, and Friedrich II