Letter #3855
[Ioannes DANTISCUS] to [Mauritius FERBER]s.l., 1536-07-14
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime etc.,
Paulo post novissimas, quas ad Dominationem Vestram Reverendissimam dedi, advenit huc gratissimus mihi hospes venerabilis dominus Ioannes Tymmerman cantor et canonicus Varmiensis; cum quo, quibus modis omnia transegi, ipse coram abunde referet, sequeturque eum cras frater meus Bernardus, qui ad summum die Lunae proximo Dominationem Vestram Reverendissimam videbit, cum eoque Dominatio Vestra Reverendissima pro sua in me benevolentia paterna singula, quae inceptum nostrum negotium concernunt, conficiet. Cui me ex animo commendo.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ XIIII Iulii MDXXXVI.