Letter #386
Ioannes DANTISCUS to Scipione di SOMMABurgos, 1527-12-02
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifice Domine. Commendationem plurimam.
Accepi prima huius mensis litteras Dominationis Vestrae Neapoli 5 Kalendas Octobris datas, quibus me humaniter arguit, quod iam a multo tempore litteras a me non acceperit, cum tamen ad longum de omnibus 14 Iunii praeteriti ex Valleoleti scripserim, quae eo se tempore offerebant, suspicor, quod haec mea scripta ad Dominationem Vestram non pervenerint. Queritur idem magnificus dominus Sigismundus Loffredus, cui litteras meas transmittendas dederam, quod suae etiam fortasse sint deperditae. Ab eo tempore nihil se tale offerebat, quod Dominationem Vestram a me scire oportuit, fuimus etiam dispersi propter pestem, quae in Valleoleti saeviebat paulo ante; quod ad Dominationem Vestram commode hucusque scribere non potuerim, dabit igitur pro sua in me benevolentia veniam, deinceps crebrius quam prius scripturus.
Ea, quae spectant novam commissionem pro magnifico domino Cola Maria de Summa, ut castellanus arci Barensi praeficiatur, dedi cum magnifico domino Sigismundo Loffredo hic etiam quam potui operam mittoque eandem Dominationi Vestrae in ea forma, qua prius, paulo post duplicatas cum alia provisione desuper Granatae facta missurus. Rogo Dominationem Vestram plurimum, quam primum ista commissio exsecutionem suam habuerit, me certiorem reddere non gravetur. Spero enim postquam cum castello res hoc modo perfecta fuerit, quod subinde a serenissimis dominis meis hinc ex hoc ergastulo revocabor, faciat itaque rem mihi Dominatio Vestra gratissimam, si cum primis mihi, quid cum hac commissione factum fuerit, significaverit.
Velim etiam Dominatio Vestra mihi clare perscriberet, quomodo negotium de adoha habeat, in quibus iuribus seu indultis desuper serenissima reginalis maiestas nitatur, quo certius edocerer, quid hic ea in re impetrare a maiestate caesarea debeam. De gratia parum spei habeo: si nobis certa consuetudo ut in regno Neapolitano usu accepta vel alia iura non subvenerint, a sicco pumice aquam postulabimus. Quodcumque in his Dominationi Vestrae expedire videbitur, pro servitio hoc serenissimam maiestatem, in quo sumus, copiose ad me perscribere velit, quo semel haec tragoedia cothurnos deponat et nos colophonem imponere possemus.
Aliud ad praesens non resta{n}t, quam quod me Dominationi Vestrae plurimum commendo et rogo, ubi potest, scribat saepius, quandoquidem litteris Dominationis Vestrae doctissi<mi>s oblector summopere illisque oppido quam libentissime semper respondebo.
Datae ex Burgos 2-a Decembris anno Domini 1527.
Dominationis Vestrae deditissimus Ioannes Dantiscus