Letter #3905
Ioannes [DANTISCUS] to [Georg DONNER]Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-11-05
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioannes
Venerabilis etc.,
Superiori die ea, quae Fraternitatem Vestram scire oportuit, scripsimus. In praesens per capitaneum nostrum Braunsbergensem nova, quae ex aula regia nudiustertius accepimus, quemadmodum ad serenissimam maiestatem regiam perscripta sunt, mittimus. Ea amicis nostris fratribus et imprimis venerabili domino custodi impartiet. Quae non ingrata fore putamus.
Si quid habuerit Fraternitas Vestra vel ipse dominus custos eiusmodi, vicissim gratiam nobis referri eandemque Fraternitatem Vestram feliciter valere optamus.
Dominum doctorem Iohannem Benedicti restitutum vivis iam pridem innotuisse apud vos non ambigimus.
Datae ex arce nostra Heilsberg, V Novembris MDXLIII.