Reddidit mihi ⌊Elbingi⌋, iam iudiciario conventu dissoluto, is ⌊cubicularius⌋ Serenissimae Maiestatis Vestrae ⌊⌋ 1545-01-17⌊XVII huius mensis1545-01-17⌋ ⌊Cracoviae⌋ ad me ⌊⌋, quas summa observantia legens, non potui intimo gaudio non affici , singularem enim in me regiam clementiae propensionem liquidissime ferebant, eo quod me, qui longe opinioni de me conceptae sim inferior, clementer ad se vocavit , ut in negotiis harum terrarum ⌊Serenissimae Maiestati Regiae⌋ inservirem, [quam]vis me inep[tum ac minus ha]bilem ob desue[tudinem atque] alias affec[tiones] sentiam , quia tamen a primis iuventutis meae annis longo usu iam habitum illiusmodi servitutis induerim, adeo benignae in me voluntati regiae non reluctandum, s[ed] libenter obsequendum duxi, solicitudinem omnem tenuitatis meae, quam ⌊Vratislaviensis⌋ et novissime ⌊Cracoviensis⌋ profectio mihi intulit in grat[ia]m Serenissimae Maiestatis Vestrae reponens, quae me prius numquam destituit, venturus sum itaque paucos dies ante 1544-03-15⌊Dominicam Letare1544-03-15⌋, ut interim citatorum animi inflam[mati] aliqua ex parte tepescant, et ego hic, quae putavero rebus Serenissimae Maiestatis Vestrae accommoda, undecumque exquirere et mecum afferre possim. Expediretque plurimum, ut generosus dominus ⌊castellanus Elbingensis⌋ Serenissimae Maiestatis Vestrae in iis terris thesaurarius mecum adesset, quod non abs re scribo etc.
Ceterum, quae in transacto iudiciario ⌊conventu⌋ acta sunt, ubi causae fer[e] omnes litigantium ceperunt determinationem, praeter eas, quae de iure dilationes exigebant, non opere pretium est scribere, hoc tamen existimavi addendum, dominos consiliarios a me rogass[e] ⌊Serenissimam Maiestatem Vestram⌋ submisse deprecari, ne inclementer ferre velit, quod litteris ⌊Serenissimae Maiestatis Vestrae⌋ de contributione et illis, quibus propter commendaticia[s] in negotio Pucensi ex proximis Graudentinis ⌊comitiis⌋ datis non immerito expostulat, non responderint, quandoquidem nemo ⌊palatinorum⌋ ob valetudines affectas , similiter neque dominus ⌊Castellanus Culme[nsis]⌋ interesse potuit, sine quibus in eo quicquam statuere commodum non videbatur. Reiecta est igitur haec respondendi consultatio ad vernum ⌊conventum⌋. Petiverunt ... ⌊[reverendissi]mus [dominus] Culmensis⌋ et ⌊nuntius⌋ ⌊Thorunensiu[m]⌋, qui nondum abierant, cum ⌊magistratu Elbingensi⌋ ..., quas cubicularius iste ... quod per mutuas inte[r] ....
Quae hinc al[ia] ... reverendissimus dominus ⌊episcopus P[locensis]⌋ ... a me impense roga... scire ....
... commendo et ut eande[m ⌊Serenissimam Maiestatem Vestram⌋] Dominus Deus a... incolumem atque felicissim[am] ...us conservet studiosissi[mo] [atque] assidu[o] [anim]o preco[r].