Letter #391
Ioannes DANTISCUS to [Lodovico ALIFIO?]Burgos, 1528-01-11
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifice et observandissime Domine. Commendationem plurimam.
Istae sunt, quas hac vice scribo, ultimae cum hac posta instatque iam tabellarius, qua de re, ut iam aliquoties consuevi, cogor esse brevior. Ex meis ad regiam et reginalem maiestatem omnia intelliget abunde, quae hic aguntur.
De negotio propter dominum Antonellum Dominationis Vestrae a novissimis meis de 15 Novembris praeteriti quam potui dedi operam et hodie primum hic mihi dominus Sigismundus Loffredus significavit, commissum esse fieri litteras ad dominum Hugonem de Moncada atque ad collaterale consilium, quod sic pars adversa est facta contenta ac cum illa concordatur, quod indultum in personam Magnificentiae Vestrae debet fieri debeturque die Veneris futura cum aliis in negotio castri Barensis a caesare signari speroque, quod Magnificentia Vestra ea in re deinceps non est habitura difficultatem. Quam primum indultum hoc subscriptum a caesare et sigillatum fuerit, subinde ad dominum Scipionem de Summa transmittam Vestraeque Magnificentiae vel duplicatas vel exemplum earundem cum primis meis dabo; aliud hucusque non potui efficere, cum, tamen, nihil cupiam ardentius, quam rebus Magnificentiae Vestrae inservire et meam propensionem atque obsequium in illam testatius reddi in dies.
Quod reliquum est in hac temporis angustia commendo me Magnificentiae Vestrae plurimum et rogo in ea, qua coepit, erga me benevolentia perseveret, me semper et bonum fratrem atque servitorem habitura.
Datum ex Burgos civitate Castilliae, 11 Ianuarii anno Domini 1528
Magnificentiae Vestrae deditissimus servitor [Ioannes Dantiscus]