Letter #393
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSRadom, 1528-02
received Madrid, [1528]-09-25 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Magnifico et spec]tabili Ioanni [Dantisco, apud] sacram caesare[am] [et catholicam] maiestatem regio et nostro[nun]tio et oratori, [sincere] nobis dilecto
Bona [Dei gratia] regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, [Russ]iae totiusque Prussiae ac Masoviae etc. domina
Magnifice et spectabilis, [since]re nobis dilecte.
Habuimus antea litteras Sinceritatis Tuae, ex quibus intellex[imus], in quo cardine res ducatus nostri Barensis pendebant, et illis iampridem [a]bunde litteris nostris respondimus, quas Tuae Sinceritati dudum misimus. At nuperrime allatae sunt nobis ex ducatu nostro litterae sub data die sanctae Barbarae proxime praeterita significantes arcem nostram Barensem iussu et mandato sanctae caesareae et catholicae maiestatis nobis iam tandem resignatam esse. Cui praefectus est is, quem nos desiderabamus. Itaque iam integro ducatu nostro et iuribus tute et libere potimur. De quo plurimum laetamur. Sacrae igitur caesareae et catholicae maiestati nostro nomine gratias agat ingentes. Tua autem Sinceritas boni sit animi, hos enim illius numquam sumus immemores. Quinimo eam singulari gratia nostra prosequimur. Ad quam ex Hispaniis usque huc tute conducendam aliquem ex nostris servitoribus istinc brevi mittemus. Interim curet reliqum negotium nostrorum, quae noverit esse necessaria conficere et ad effectum perducere Sinceritas Tua.
Quam bene et feliciter valere optamus.
Datae in Radom, die ... mensis Februarii anno Domini M-o D-o XXVIII.
Ad mandatum sacrae maiestatis reginalis proprium