Letter #396
Ioannes DANTISCUS to Bona SforzaBurgos, 1528-02-20
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Serenissima Reginalis Maiestas et Domina, Domina mea clementissima. Humillimam fidelis meae servitutis commendationem.
Ea, quae Maiestati Vestrae Serenissimae 10 et 29 Ianuarii praeteriti scripsi, ex his hic adiunctis duplicatis et triplicatis abunde intelleget, quae licet sunt per amanuensem meum satis inepte scripta, cum alium hic non habeam, cui fidere possem, boni, quaeso, consulatur. Visum mihi est non abs re sub his bellorum motibus ea, quae scribo et scripturus sum, per plura exempla ad Maiestatem Vestram Serenissimam transmittere, quo hic omnium, quae geruntur, certam cognitionem habere possit. Quae interea se obtulerunt, sic habent. Post hoc indictum bellum caesar decreverat ad regem Scotiae, Germanos principes et ad Vestram atque serenissimam regiam Maiestatem oratorem suum mittere. Quo intellecto subinde me ad dominum cancellarium contuli et ne quippiam intemptatum relinquerem, iterum cum eo de adohae remissione agere coepi, fore ducens apprime commodum, quod rebus ut tunc stantibus maiestas caesarea ea in re Reginali Vestrae et regiae Maiestati gratificaretur, quo illam sibi nulla alia re magis posset reddere amicas, ut ad haec tempora propensas. Ad haec primum respondit, quod caesar ad tractandas istiusmodi res privatas esset valde difficilis et non posset induci, ut illis intenderet habereque multa memoralia etiam in negotiis suis propriis et quae etiam ipsum concernerent caesarem, de quibus iam a multo tempore non posset habere resolutionem; nihilominus tamen se tentaturum, si quid fieri posset, antequam iste hinc a curia absolveretur. Deinde cum pransi fuissemus iterum seorsum, id quod prius refutavi, non esse incommodum, quod caesar hoc tempore Serenissimae regiae et Reginali Maiestati in relaxatione adohae gratificaretur, addens hoc, quod mihi paulo ante Sigismundus Loffredus retulerat, spurios utpote etiam in regno Neapolitano fuisse ab solutione adohae immunes et exemptos, quodque caesar non rem novam faceret, si hanc solutionem remitteret, idque bene posse ac debere etiam merito fieri. Quae cum audisset, in hunc modum respondit libuitque illius verba annotare: “plane, inquit, ut vobis veritatem dicam, iste Loffredus hactenus negotium hoc detinuit, quominus fieret, mihi conatus fuit persuadere, ut a caesare pro mercede, ut hic vocant, impetrarem idque tempore matris serenissimae reginae vestrae in adohis praeteritis non fuit exactum et persolutum, quod cum non esse sciam, facere nolui, immo etiam si foret, foret iustissimum, nequaquam id contra dominos vestros petere velim.” Ad quod illi non immerito magnas egi gratias nomine Serenissimae Reginalis Vestrae Maiestatis ac regiae, pollicitus illi vicissim omnem Maiestatum Vestrarum favorem et benevolentiam, addidique, quod ex his posset intelligere, qualis iste esset nebulo quodque id iam pridem de eo sum suspicatus mirarerque multum, quod tales in consilium caesaris admittuntur. Super hoc contractis humeris “quid vultis, inquit, quod egofaciam, cum caesar eum ferat?” Subintuli, si videretur sibi, quod iterum ea de re convenirem caesarem; consuluit, ut facerem diceremque caesari, quod non novam peterem gratiam, sed eam, quam praedecessores suae maiestatis, sed ipsa etiam maiestas sua matri Serenissimae Maiestatis Vestrae usque ad ultimos vitae dies dederint et in ea conservaverint. Quod me facturum suscepi.
Ex his habet Maiestas Vestra Serenissima, quomodo hucusque ab illo proditore hic sumus decepti habetque hoc nomen, ut intellexi, et Neapoli et passim hic ab omnibus et nisi fuissent litterae et mandata Maiestatis Vestrae, numquam in familiaritatem meam advenisset; semper animus meus ab eo abhorruit, tale quiddam in eo perspiciens. Cum autem sic res cecidit, arte eum adhuc tractabo, dissimulabo quantum possum, donec, quid mihi ulterius sit faciendum, Maiestas Vestra Serenissima statuerit. Ille fuit profecto, nec me sententia fallit, qui una cum vicerege omnia contra Maiestatem Vestram egit, et idcirco ut tanto facilius machinas et molimina sua perficeret, impositum fuit, Maiestas Vestra ut fratrem eius uterinum Scipionem de Summa statui et alium Colamariam castro Barensi praeficeret, quo, cum vellent, omnia ex re sua haberent.
Superiore die III huius bonus iste vir, quasi magnum gaudium nuntiaturus, venit ad me dicens, se accepisse litteras a quodam suo amico legitque mihi articulum, quomodo castri Barensis possessio Colamariae de Summa iam data fuisset quodque iam Maiestas Vestra de suo castro et toto statu esset secura. Ad quod illi, sed certe non ex animo, qui nescio quid istiusmodi praesagiebat, gratias habui rogans, ut mihi diceret, quibus conditionibus suscepiset castrum, ne forte ad plura esset adstrictus, quam conveniret, cum castellanus iuxta commissiones Granatae expeditas et hic renovatas ad aliud non teneatur, quam ut iuret, quod si quando cognitum foret statum hunc Maiestati Vestrae non pertinere, ut castrum huic redderet, cui esset status adiudicatus et aliud iuraret, se castrum hoc in manus hostium caesaris non daturum. Ille respondit, se nescire, quibus pactis intromissus foret in castrum, nam non a Colamaria, sed ab alio amico desuper se litteras accepisse. Inde mihi nascitur suspicio, quod caesarianis graviora fidelitatis et nescio quae alia iuramenta facta sunt. Igitur idem ipse Loffredus Granatae admisit, ut istae expeditiones desuper Granatae obtentae denuo renovarentur, nisi quod per illum easdem duplicatas credoque adhuc illas apud se habeat triplicatas, igitur cum suis exemplis ad praesens Maiestati Vestrae Serenissimae mitto, alias, quae erant pro Colamaria, triplicatas accepit a me dudum, quarum etiam his exemplum adiunxi; ex eo videbit, quam sunt magnifice scriptae; illas, ut reor, transmisit subito. Quid in his sit factum, cum iam a septem mensibus nullas a Maiestate Vestra Serenissima neque etiam ex Neapoli acceperim litteras, me praeterit, timeo, quod sub istis officialibus Maiestas Vestra Serenissima in statu Barensi mixtum habitura est imperium et quod ea de re diutius me hic, quam velim, detinebit; male me affliget, si multo adhuc tempore mihi hic erit morandum, levius tamen laturus, si in istum nebulonem aliquo pacto possem ulcisci, qui hic toties in mense mea cura cum filio et aliis suis panem Maiestatis Vestrae Serenissimae comedit illumque adhuc in ore habens contra negotia Maiestatis Vestrae Serenissimae evomuit. Sed de his hactenus.
Contuli me, ut dominus cancellarius consuluerat, die IX huius ad maiestatem caesaream cumque accessissem, statim biretum meum arripuit, ut illud in caput reponerem, sumque cum sua maiestate, captans benevolentiam, eum in modum collocutus, quando intellexissem maiestatem suam caesaream ad serenissimum dominum meum oratorem suum mittere, quod mihi esse apprime gratum eumque oratorem et regiae et Reginali Maiestati Vestrae acceptissimum futurum et sine dubio omnia impetraturum, quae postulabit, modo sint in facultate serenissimi domini mei, proinde maiestas sua mihi quippiam velit committere, quae per scripta mea ad dominum meum serenissimum deferri deberent, me omnia oppido diligentissime exsecuturum. Haec fuit summa. Respondit mihi maiestas sua valde humaniter, quod essent quaedam negotia cum serenissimo domino meo tractanda, quae haec tempora spectarent, qua de re ad eum oratorem suum mitteret et non dubitaret, quin dominus meus, bonus suus frater et amicus, facturus esset omnia, quae ad mutuam benevolentiam et coniunctionem conservandam convenirent, quod sibi vicissim dominus meus semper deberet persuadere, mihi vero pro mea exhibitione habere gratias rogareque, ut oratorem suum domino meo commendarem, seque velle, si quid mihi esset iniungendum, cum domino cancellario conferre, qui super his mecum latius deberet colloqui. Post haec cum ad hunc modum caesarem bene dispositum sentirem, subintuli: quomodo maiestati suae saepius fuissem molestus in sollicitatione relaxationis adohae, ad quod sua maiestas gravioribus occupata non responderit, rogavi iterum igitur, cum ad praesens orator iste ad dominum meum serenissimum proficiscetur, ut ea in re mentem suam declararet gratificaretque et Vestrae et regiae Maiestati in remissione istius adohae per gratiam solitam, quae non esset nova, quandoquidem illustrissima olim domina dux, mater Maiestatis Vestrae Serenissimae, in ea praerogativa et immunitate per praedecessores suae maiestatis, Fridericum et Ferdinandum, regem catholicum, ac etiam per suam maiestatem usque ad ultimos dies fuisset conservata, quodque nulla alia in re ad praesens magis Vestrae Reginali et regiae Maiestati posset gratificari, qua sibi Maiestates Vestras cum fortunis et facultatibus suis perpetuo reddet devinctas. Ad haec cum prius graviter bis aut ter sternutasset, respondit, quod videre velit omnia, quae in his posset facere et quae forent possibilia, seque ea facturum libenter, desuper mihi per dominum cancellarium respondere. Unde, ne istius rei oblivisceretur, conscriptum ad haec a me memoriale ei obtuli, quod accepit et dixit ad cancellarium missurum, ut relationem faceret. Sic humaniter dimisso contendit ad missam. Subsecutus fui eum cum domino comite de Nassaw usque ad capellam et inde me dominus comes secum ad prandium accepit et laute tractavit rogavique illum, ut in hoc negotio operam suam interponeret, quod se libenter facturum pollicebatur.
Postero die, cum dominus cancellarius memoriale accepisset, fecerat, ut intellexi, ea in re dignam relationem in consilio, quam cum caesar audivisset, repetiit a cancellario memoriale meum, dicens, se velle deliberare et omnino, antequam hinc discederet, determinare negotium. In domino cancellario nihil defuit, ille hucusque fecit, quod potuit et praesertim magnificus dominus Cornelius Duplicius Sceperus, consiliarius caesareae maiestatis, elaboravit, quoad eius fieri potuit, ut antequam hinc ad Serenissimam Vestram Reginalem et regiam Maiestatem solveret, istius negotii absolutionem secum ferret. Ceterum cum in hoc hic exitu, ut semper fieri solet, tot negotia caesari se obtulissent, ut caesar nullis privatis rebus intendere voluisset, resolutionem istius adohae usque in Madrit, quo nunc ituri sumus, reiecit. Si quid ibidem expediri poterit, velis et remis incumbam, ut cum primis Maiestatem Vestram Serenissimam certiorem reddam.
Orator iste, qui ad Vestram Regiam Maiestatem proficiscitur, ut caesari gratus est, ut domino magno cancellario intimus plurimumque rebus Maiestatis Vestrae Serenissimae affectus, quod hic non semel re ipsa comprobavit, estque mihi cum eo propter egregias suas virtutes et summam prudentiam vetus consuetudo et familiaritas fuitque hic mecum in continuo contubernio non secus atque frater germanus amatus a me eoque mihi semper fuit carior, quo illum cognovi in dies ad inserviendum rebus Maiestatis Vestrae Serenissimae magis atque magis propensum. Non abs re igitur illum Serenissimae Maiestati Vestrae summopere commendo. Ab eo, cum applicuerit, omnia, quae hic in rebus Maiestatis Vestrae acta sunt, libere intelliget poteritque Maiestas Vestra illi tuto credere et ita sibi obligatum facere, ut semper hic eum in omnem eventum bonum servitorem habeat; multum enim hic apud dominum cancellarium potest et est in magno illius favore, et si huc, Deo bene favente, sospes redierit, crescet et plura poterit. Is maiestatem caesaream excusabit, quod tanto tempore hic detineor et qua de re causae Maiestatis Vestrae Serenissimae tantam moram habuerint; id enim potissimum est, quod habet in commissis. Non diu, ut reor, erit in itinere, in postis fere advolabit et litteras subinde, quae illum praecedunt, sequetur.
Cum sobellis, quos nomine Maiestatis Vestrae Serenissimae dominae imperatrici dedi, parum profecimus, illa enim in negotiis parum aut fere nihil potest apud caesarem, fecit tamen, ut ex illius ad Maiestatem Vestram Serenissimam litteris, quas idem dominus orator secum fert, intelliget, quantum potuit.
Mitto cum his expeditionibus Maiestati Vestrae historiam indictionis belli seu, ut vocant, diffidationis caesari factae in lingua Hispana, quae Maiestati Vestrae Serenissimae non est incognita; inde habebit fere omnia, quae hucusque hic acta sunt et istius belli causas. Incidimus in haec misera et turbulentissima tempora, quorum finem, praeter Deum, scit nemo. Velim, nisi esset servitium Maiestatis Vestrae Serenissimae, alicubi in tuguriolo delitescere et sic, quod vitae reliquum est, absumere.
Si fortunis meis nihil aliud, quam quod in praesentia mihi est, accedet, ferendum erit aequiori animo, nam me et canum et valetudinarium omnis ambitio deseruit, quae prius non admodum in me magna fuit. Quare si cum gratia Maiestatis Vestrae Serenissimae fieri potest, humillime supplico, dignetur me tandem post quartum annum ex gravibus suis impensis revocare, quae me plus, cum in dies accrescunt, quam omnia alia, affligunt. In hoc exitu iterum extraordinarie plurima cogor exponere dedique paulo ante pro uno mulo ad ferendum onera XXVIII ducatos et pro mula, quae me feret in itinere, XXX ducatos, praeter alia, quae longum esset enumerare. Unde nihil tum demum mihi a Deo et a Maiestate Vestra Serenissima gratius posset dari, quam ex ista captivitate ad meos redeundi libertas, quae non bene pro toto auro venditur.
Alia, quae hic aguntur, Maiestas Vestra Serenissima ex meis ad maiestatem regiam accipiet, ad quae me refero et suppliciter rogo, reditus mei clementem rationem habere dignetur Maiestas Vestra Serenissima, cui me humillime ut dominae meae clementissimae commendo.
Datum ex Burgos in Hispania, die XX Februarii 1528
Serenissimae Reginalis Maiestatis Vestrae humillimus servitor Ioannes Dantiscus