Letter #3963
Rafał LESZCZYŃSKI to Ioannes DANTISCUSFrankfurt am Main, 1519-07-04
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Nobili et doctissimo viro, domino Iohanni Dantisco serenissimi domini Sigismundi etc. Poloniae regis in Hispanias oratori amico uti fratri carissimo.
In curia Romanorum et catholicae maiestatis, ubi fuerit
In absentia magnifico domino Leonardo fratri germano domini Maximiliani de Berges aperiundae et legendae
Iohannes mi carissime, salve.
Iam me exsistente in istis auspicatissimis transactae novissimae electionis Frankfordiensibus comitiis, oblatae mihi fuerunt litterae tuae, quae per mei absentiam a reverendissimo domino Premisliensi apertae et lectae fuerunt, et demum post me in Frankfordiam remissae. Quae eo fuere gratiores, quo magis testatum faciebant optimum tuum animum erga <me> , et summum studium, quod in promovendis rebus meis apud sacratissimam hanc Romanorum et catholicam maiestatem praestitisti. De quo tuae fidei maximas quas debeo et possum ago gratias et tempore suo pari vicissitudinis officio referam certe nihil quicquam coram ista maiestate dicere potuisti tam magni, quod fides et inegritas mea ac prompta ad serviendum voluntas non adaequarit vel etiam superaverit. Ita enim sollicite, constanter et gnaviter rem promovimus, ut ad eos, quos nosti, delata et deducta fuerit terminos, cum non defuissent mirabiles practicae, quae actiones nostras ex parte aemulorum nihil etiam quod ad rem disturbandam pertinere videbatur omittendo, confundere et interturbare potuissent, sed Deo adiutore omnia devicimus et in patientia nostra possedimus omnia etc. prout hoc ipsum latius litterae reverendorum ac illustrium et magnificorum dominorum mandatariorum latius explicabunt et ut puto testabuntur. Cum autem hac in re non parvam me fuisse meritum gratiam praesumam, decrevi te patrono ab hac Romanorum et catholica maiestate pro meritis meis hanc expetere gratiam, ut me in servitorem suum asciscere dignaretur et aliquo honesto et decenti annuo stipendio ad vitam meam duraturo provideret. Veluti in hac re suae maiestati per meas quas praesentibus alligari latius supplicavi et scripsi, te oro, ut hac in re fidam operam tuam et patrocinium mihi praestares et rem eo deduceres, ut in Austra vel ubi loci tibi videbitur commodius haec provisio mihi secure accipienda inscriberetur. Quanto autem magis rem pro me assecurabis et ex votis conficies, tanto me tibi magis obligatum reddes et ideo tibi de modis, quibus id conficere possis, nihil scribo. Mittas sapientem et pauca sibi dicas. Testabuntur omnes meas operas et fidelia servitia, quae ipsi quoque effectus confirmarent. Iam nos rebus ex sententia confectis exhibita nostra sincera, quae ex rege nostro praestari potuit, opera, domum revertimur et cras Frankfordia solvimus, cum parvo tamen honore redibimus ad regem nostrum veluti id latius ex litteris reverendissimi domini Wladislaviensis collegae mei ad te datis intelleges: in quibus omnibus rebus diligentiam habeas et boni consulas ac cures ut quam primum ad nos cum honore revertaris. Vale et redames.
Datae Frankfordiae ad Menum, die 4 mensis Iulii anno 1519.
Raphael de Leschno castellanus Landensis et capitaneus Slochoviensis, orator regius etc. scripsit