Letter #404
Ioannes DANTISCUS to Bona SforzaMadrid, 1528-03-27
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Serenissima Reginalis Maiestas et Domina, Domina mea clementissima. Humillimam fidelis meae servitutis commendationem.
Nolui omittere, cum haec posta per Gallias secreto mitteretur, quin scriberem, licet sit incertum, si istae ad Maiestatem Vestram Serenissimam perveniant nec ne; omnium hoc turbulentissimo tempore itinera clausa sunt, quo factum suspicor, quod iam ab 8 mensibus nullas a Maiestate Vestra Serenissima acceperim, quae alias pro gratia in me sua dignata fuit scribere frequenter.
1528-02-20⌊Vigesima Februarii praeteriti1528-02-20⌋ ad longum cf.
Bonus vir iste dominus Sigismundus Loffredus, de quo abunde scripsi in
novissimis, obtinuit a caesare in Burgos eo die, quo caesar exivit, ut Neapolim redire posset, et nescio quas alias, ut vocant, mercedes; unde
De castro Barensi quid actum, hucusque aliud non scio, quam id, quod idem Loffredus mihi in Burgos rettulit, quod etiam hic mihi exposuit, dixitque superiore domino cancellario, quomodo Maiestas Vestra Serenissima cum officialibus in ducatu Barensi esset provisa; de castellano nihil respondit, dominum tamen Scipionem de Summa magnopere laudavit bonum virum esse et magnae in regno Neapolitano aestimationis et auctoritatis asserens; utinam uterino suo sit fidior Maiestatique Vestrae commodior.
Cum ista adoha, ut castrum sit expeditum, nihil video, cur Maiestas Vestra Serenissima tot graves hic per me expensas ulterius facere debeat. 1528-03-15⌊Quinta decima huius mensis1528-03-15⌋ 4 anni praeterierunt, quo a {me} Maiestate Vestra Serenissima
Quae alias in his bellis se hic offerunt, Maiestas Vestra Serenissima ex meis ad maiestatem regiam intelleget, in quibus etiam queror de mora mea et quod tam diu litteras non acceperim. Si hoc tempore Maiestas Vestra, ut consuevit, per Urbem scribere non potest, commodior erit via, quod Maiestas Vestra Serenissima litteras ad me in manus dominorum Welzerorum, qui sunt Augustae, transmittat, qui eas per secretos suos nuntios, ut solent, per Galliam huc semper cum aliis suis mittere possunt sine graviore Maiestatis Vestrae Serenissimae dispendio.
Alia pro hoc tempore non restant, quam quod me Maiestati Vestrae Serenissimae humillime commendo. Deus Optimus Maximus illam quam diutissime felicem et incolumem conservet.
Datae
celerrime ex
Serenissimae Reginalis Maiestatis Vestrae humillimus servus