Letter #4082
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-03-28
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Etsi nobis gratus erat futurus adventus Paternitatis Vestrae ad nos, quando tamen legitimis causis impedita venire ipsa ad nos non potuit, boni consulimus, sed et illud, ut possumus, ferimus, quod consiliariorum nomine scribit ad nos Paternitas Vestra de legali impedimento, quam ob rem vocati ad nos non venerint.
Nobis causa haec Pucensis ita cordi est, ut si per affectam et aetatem et valetudinem nostram proficisci nobis in terras nostras Prussiae licuisset, nequaquam id praetermissuri fuerimus. Nunc multo magis est legale impedimentum, quam quod affertur ab illis, quam ob rem istic nobis cum consiliariis nostris causam hanc cognoscere non licuit. Cuius impedimenti rationem a consiliariis habitam oportuit, ut vocati a nobis laborem hunc proficiscendi ad nos suscipere ne gravarentur, quod cum ipsi non fecerint, nos vocandis illis officio officio nihilominus nostro ... [functi(?)] sumus atque in causa hac illis (quando ita volunt) absentibus ita procedemus, ut nos et Deo, et hominibus factum nostrum probaturos speremus, neque per nos privilegiis terrarum nostrarum Prussiae quicquam derogabitur, sed per vos potius, qui vocati a nobis nobiscum una causam hanc tam arduam audire cognoscere et decidere recusarunt, quod ad nos fuit venire aequius, quam ut nos et annis et morbis gravati istuc ad vos veniremus, si tempus angustum videbatur, nos non gravatim fecissemus, ita ut gravioribus aliis rebus {aliis} impediti eam extrahere nihilominus coacti sumus, ut adventum illorum exspectassemus, si modo certi aliquid de eo accepissemus.
Bene valeat.