Letter #409
Paweł Sebastian KRASSOWSKI to Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), 1526-07-05
received Granada, [1526]-11-14 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico domino
Salutem plurimam dico.
Gratissimae mihi cf.
Audi vicissim, ut ego respondeo tibi, bonique consulas. Disciplicuerunt enim mihi semper illius modi compellationes dominationum, reverentiarum, dignitatum et BCz, 243, p. 92 magnificentiarum idque genus epitheta. Sequemur igitur, quantum licebit, nam assequi mihi arduum et perdifficile est, purum illum sincerum scribendi dicendique modum, quo veteres illi et nonnulli doctissimi viri, qui nunc florent, uti solent. Quod vero mei vel in
Quare, mi Ioannes, certo tibi persuade te unum esse, in quo ego colendo nec mihi quidem satisfacere possum. Cupio enim maiorem in modum tibi in his (fortuna suffragante) inservire, quae singularis tua virtus, multiiuga eruditio hidden by binding⌈[itio]itio hidden by binding⌉ BCz, 243, p. 93 et longissima durissimaque servitus merentur. De fortunarum mearum auctione nihil aliud scias, quam quod idem dives sum, quam te praesente fuerim. Quicquid tamen meum est, id totum et proprium tuum erit.
Vale, mi dilectissime Ioannes, frater desiderabilis.
Ex
Tuus