[Reverendissi] in Christo Patri et Domino, [do]mino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo ecclesiae Warmiensis⌋, domino et pastori nostro gratioso
Reverendissime in Christo Pater, eximie domine praesul, domine gratiose.
Obsequia nostra indefessa sint Reverendissimae Paternitati Vestrae officiose praemissa.
Gratiose Domine.
Questus est coram nobis honorabilis dominus ⌊Gasparus Hoge⌋, plebanus Frawenburgensis, quod sibi a Reverendissimae Paternitatis Vestrae subditis in ⌊Sonnenbergk⌋ non solvantur ecclesiae iura et decimae, quibus eidem de ministerio, quo fungitur, promissum exsistit. Et quia nobis incumbit prospicere, ne ecclesiae (cuius reditus multum accisae proveniunt) damna percipiant, officium nostrum, debite requisiti, ipsi negare non potuimus. Quare humiliter petimus Reverendissima Paternitas Vestra (cuius solius est ecclesiarum immunitatem et iura manu tenere et paterno affectu ministris de suis reditibus, unde competenter alantur, providere) dignetur suam auctoritatem interponere et dictae ecclesiae, ne ad sequelam necessariis reditibus pro eiusdem ministro ab antiquo ordinatis denudetur et debitis obsequiis in eventum negatae provisionis defraudetur, clementer intendere, factura in hoc rem statu ecclesiastico congruam, praesenti tempori opportunam et suae Reverendissimae Paternitatis functioni non indignam.
Quam aeterno Deo et nos ex sententia commendantes.