Letter #414
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1528-11-25
received Barcelona, [1529]-05-05 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Magnifico et Spectabili Domino] Ioanni Dantisco, [apud sacram caesar]eam et catholicam [maiestatem regio] et nostro nuntio, [sinc]ere nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiaeque ac Masoviae etc. domina
Magnifice et spectabilis, sincere nobis dilecte.
Mittimus venerabili Ioanni Levicio cantori Plocensi apud sacram caesaream et catholicam maiestatem scribae et agenti nostro litteras nostras. Quae si in itinere Sinceritatem Tuam offenderint, illas eidem salvas et intactas tuto transmitti curet. Verum si Sinceritas Tua ex Hispaniis nondum solverit, easdem litteras nostras Ioanni Levicio titulatas apperiat, nam cum eo communes esse volumus. Et bene valeat Sinceritas Tua.
Datae Vilnae, die 25 Novembris M-o D-o XXVIII.
Ad mandatum sacrae maiestatis reginalis proprium