» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #4161

[Mauritius FERBER] to Ioannes DANTISCUS
Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1537-04-02


Manuscript sources:
1office copy in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, A 1, No. 1062, f. 449v

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Episcopo Culmensi

Quamquam non dubito Reverendissimam Dominationem Vestram consilium meum, quod ipsa in causa articulorum poposcit, ex litteris meis binis proxime, nisi fallit memoria, superioribus, non obscure intellexisse.

Nolui tamen Eidem meo in ipsam amore, quae interea hic emerserunt, esse incognita. Quid enim venerabilis etc. frater noster, dominus Tidemannus Gise custos, ad nos in data litterarum ipsius (quas ea lege mitto, ut cum hoc nuntio remittantur) perscripsit et quo ipsum responso exceperim, ex mearum exemplo plane hauriet Reverendissima Dominatio Vestra.

Quae ex his ipsis atque superioribus, ut est et ingenii felicitas, rerumque gerendarum longo usu comparata dexteritas, facile assequatur, quid consilii in hac re capiundum sit et quo pacto se gerere debebit erga nuntios capituli mei in eorundem articulorum causa venturos ad Reverendissimam Dominationem Vestram. Cuperem tamen, sic qua fieri posset et tolerabiles viderentur illi articuli, huic negotio felicem colophonem imponi. Sin secus, iam habet sententiam meam, quam, si placet, sequetur. Ne eadem toties inculcanda fastidio magis sim quam consilio eandem Reverendisimam Dominationem Vestram iuvem.

Quam Deus quam diutissime servet incolumem at florentem.

Ex Heilsberg II Aprilis 1537.