Tu habes, quod mecum libere expostules, et ego habeo, quod tecum. Condona mihi meam culpam, ego tuam tibi facile, tametsi neutri quicquam iure potest imputari. Ego enim scripsi ad te non semel, hoc est pro condicione temporum frequenter, sed si non perferuntur litterae, quid hoc ad me? Sed haec alias.
⌊Frater tuus⌋ abiit, ut ⌊⌋. Doleo et dolui, quod non potuerim ⌊illum⌋ tractare pro meritis tuis erga me. Si domum venisset aut in ⌊Flandriam⌋,[1] de animo sane non potuissem plus elargiri, exteriora tamen haec ⌊uxor⌋ mea obivisset, et satis commode, est enim civilitatis gnara. Quo nomine habeo tibi gratiam, quod ⌊eam⌋ mihi gratularis. Et facis sane bene. Neque enim ego praeter te unum – et scito ab amico dictum esse et citra adulationem, quae dedecet ingenium liberum – inveni constantiorem in amicitia, quod rarum est in mulieribus. Accedit quod, Deo gratia, amor meus erga ⌊illam⌋ augetur semper praeconio virtutis, quam admiror magis quam alia omnia, est autem ingenio ad magna nato nolitque me domi torpere. Si potuissem commode, iam pridem venissem ad vos, sed periclitatus sum semel inter ⌊Flandriam⌋ ⌊Zelandiam⌋que, sicut ⌊⌋ ad te copiose de data undecimae Martii per pictorem quendam domini ⌊de Nassauw⌋. Nunc autem sum longe adhuc confirmatior acceptis litteris tuis, ex quo audio te manere apud ⌊caesaream maiestatem⌋. Quid enim esset, quod me alias multum pelliceret? Scis genus vitae aulicae. Quod, nisi tu ⌊Valdesius⌋que mihi fidem faceretis futurum, ut honori meo et promotione non sitis defuturi, cum praesertim non aliud petam, quam quod multis fortassis aliis, quam est hic animus meus, conceditur, non esset profecto, quod me admodum permoveret.
Scripsi ad te toties, etiam ad ⌊cancellarium⌋. Intelliges ex his litteris meis omnia. Vellem autem, ut in rem meam invigilares apud ⌊cancellarium⌋ pro loco in cancellaria. Res non admodum magna cecidit ⌊Lalmanto⌋. Scripsi ad ⌊Valdesium⌋, cui me plurimum commendabis exponesque diligenter ⌊cancellario⌋ me nih
<i>
l boni de profectione Italica credere.
Valde autem gaudeo, ex quo audio noluisse te per ⌊Franciam⌋ proficisci, neque enim istic fides est. De rebus tuis feci certiorem ⌊fratrem tuum⌋ et iubeo te optima sperare ab optimis et prudentissimis ⌊princ
<ip>
ibus⌋, quibus bonum est servire. Scripsi et ad ⌊maiestate[s] ipsorum⌋ et ad ⌊Zambotzky⌋,[7] qui promotione mea nunc est secretarius regius. Litterae huc
ab ⌊Nyptzichz⌋ m[is]sae pervenerunt, quas nemo novit legere, nis[i] id tantum constat, quod mero indulgens scripserit. Posta noluit accipere provinciam transmittendi.
Scripsi ad illustrem dominum ⌊cancellarium⌋ pro simplicibus quibusdam litteris. Rogo, ut amici operam mihi exhibea[s], sicut hactenus fecisti.
Nosti hic pacem tractari inter ⌊Gallos⌋, quod Deus bene vertat. Cum ⌊Valdesi[o]⌋ age in rem meam, quid enim obero in Germanicis[8] illi, qui nulli umquam studui obesse. Accedit, quod pro mea erga ⌊eum⌋ observantia futurus sum honori illi magis quam oneri. Veniam ad vos per .... Hoc referes ⌊illi⌋ et amicis omnibus. Et vale, patrone et pater.