Letter #434
Sigmund von HERBERSTEIN to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1529-07-24
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Spectabili et magnifico domino Ioanni Dantisco, serenissimi regis Poloniae oratori apud caesaream maiestatem in Hispaniis etc., domino tamquam fratri honorando
Spectabilis et Magnifice Domine tamquam frater honorande. Salutem et sui commendationem.
Cum germanus tuus ex Vilna rediens quasdam litteras mihi obtulit et declaravit se ad Te iturum, non potui me continere, quin litteras meas illi ad Te darem ob veterem inter nos consuetudinem, quae apud me adhuc integra est, et ut in occidente, quae pars Tibi sorte cessit, ut mihi septemtrio, intelligeres, quid rerum apud nos agatur. De Moscis, Tartaris, Prutenis et Livoniensibus ex aliis plus quam ex me habere poteris, quamvis et ego nunc regnante Ferdinando in Germaniis orientalibus denuo Moscoviam sum ingressus hoc idem, quod tempore Maximiliani imperatoris tractans. Demum et Petercoviae anno praeterito, hoc vero Vilnae regem Sarmatiae, dominum Tuum adivi et nunc Craccoviae sum, medio domini Christophori de Schidowetz etc. castellani Cracoviensis etc. negotia serenissimi regis mei ago, multa in dies audio. Cum tamen tanta Tibi copia amicorum in his partibus, qui Te nihil celant, superfluum mihi visum plura de eisdem describere, nisi cum iam Suleymanus Turcarum rex cum ingenti apparatu bellico tendat contra serenissimum regem meum et eius regnum Hungariae et forte, si fortuna faveret, usque Austriam et Bohemiam progrederetur. Nunc tyrannum aiunt ad confluentem Savi venisse. Audiuntur gaudia et tripudia per Craccoviam et Poloniam, ac si Redemptor illis aut Iudeis Messias venisset, at dicant plures ex illis. Non omnes gaudent, at ego dico plures. Sunt, qui forte eventum praevident. Nescio tamen, quae furia populum cruciat et in odium Germanorum tam acriter impellit, ut serenissimum regem meum, qui cum Germanis, Bohemis, Hungaris atque Slavis imperet, Germanum dicunt et illum potius, quam Turcum perire expetunt. Non equidem de omnibus Polonis dico. Attamen et illis cum ceteris, si nobis flendum illis, non diu ridendum erit. Fiat voluntas illius, qui est in caelis. Ioannes Sambocius in hospitio meo Vilnae me praesente obiit. Dominus Nicolaus Nypschitz Tui amantissimus mirum in modum de illius obitu contristatus. Timeo, ne et illi ex tali dolore quid mali eveniat, et nisi Te expectaret, sine dubio pessime haberet. Inquit enim alium non habere, cui aliquando confidenter possit communicare. Omnes profecto magno desiderio Te expectant, quare redi et veni felix et prosper, ut aliquando te pontificem liceat intueri. Et bene vale meque, ut aliquando coepisti, ama.
Ex Craccovia, 24 Iulii anno Domini 1529.
Tuus Sigismundus ab Herberstain, orator etc.