Letter #436
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1529-10-11
received Bologna, [1529]-12-16 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Magnifico et sp]ectabili Ioanni [Dantisco apu]d sacram caesaream [et catholicam] maiestatem regio [ nuntio et oratori] sincere nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae totiusque Prussiae ac Masoviae etc. domina
Magnifice et Spectabilis, sincere nobis dilecte.
Quinta huius mensis allatae sunt nobis litterae Sinceritatis Tuae datae ex Barchinone 26 Iulii, quibus nobis laconice perstrinxit, quae scire cupiebamus habens spem bonam omnia negotia nostra in Italia ex animi sententia expedire. Quod utinam iam tandem assequi liceat.
Et quia omnium negotiorum nostrorum seriem Sinceritati Tuae et Ioanni Levicio per Tuae Sinceritatis fratrem Bernhardum perscripsimus ad longum. Quem iam procul dubio et diu ad curiam sacrae caesareae et catholicae maiestatis incolumem pervenisse credimus. Intelleximus enim sacram illius maiestatem in Italiam feliciter traiecisse, de quo vehementer laetamur. Proinde impraesentiarum nihil in rebus nostris duximus iterandum. Nam ex litteris et informationibus nostris, quas secum [a] nobis tulit Bernhardus, abunde cognoscet Sinceritas Tua, quid [de] rebus nostris agendum sit. Quae ut ex voto transigantur, cura[bit] Sinceritas Tua.
Quomodo autem successerit nobis, absque mora litteris suis significet, ut cum intellexerimus, quem exitum tandem negotia nostra habitura sint, litteris sacrae maiestatis regiae, domini et consortis nostri colendissimi, et nostris Tuam Sinceritatem ad nos ex tam longa peregrinatione revocare possemus, litteras autem ad nos transmittat aut via Velserorum, aut per manus Ioannis Iacobi de Dugnano Venetiis immorantis. Et bene valeat Sinceritas Tua
Datae Vilnae, die XI Octobris 1529.
Ad mandatum sacrae maiestatis reginalis proprium