Letter #44
Georgius ROGENELLUS to Ioannes DANTISCUSs.l., [1540 (end of the year) or 1541]
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri totius Poloniae pastori dignissimo, domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Vermiensi(!) Georgius Rogenellus ex intimis animi praecordiis salutem impartit plurimam
Cum ad animi mei iudicium revocem, cum aequa lance perpendam, ipsum in intimis animi praecordiis trutinem, quantus fuerit tuus favor, tua clementia, Praesul dignissime, non possum non, quin aequi bonique consulam quicquid Tua Dominatio meae commiserit fidei, quamquam sciam meum sermonem barbarie{i} feci conspurcatum. Sed etsi cognoscam me idoneum non esse ad scribenda ea, quae Tua Celsitudo mihi commiserit, tamen pro viribus adnitar, ut ea efficiam, quae Tuae Dominationi erunt voluptati solacioque. Nam quicquid ego habeo, hoc Tuae Dominationi acceptum ferre possem. Quam ob rem Deum omnium rerum architectam oro, obsecro atque obtestor, ut Tuae Dominationi Nestoreos reddat annos, et ut has meas parvulas s<ch>edulas aequi bonique consulere non dedigneris, quamquam neque Ciceronis neque Demostenis eloquentiam oleant, sed etsi barbaries me corripiat, tamen pro virili molimine adnitar, ut Tuae Celsitudini non sim taedio.
Hic enim scopus est, hic labor, haec meta, ad quam meas (ut aiunt) sagittas divino favore derigam, nempe ut Tuae Dominationi plenis (ut aiunt) tibiis decantem facta atque gesta regis Angliae, quae a me numero colligi non possunt, quoniam tanta sunt, sed quae ad animi mei iudicium revocari possunt, numero explicabuntur, quoad mea diligentia sese extenderit. Ego, Georgius Rogenellus Polonus, Tuae Celsitudinis parvus servulus, in Anglia octo annis sub reverendissimo, illustrissi[mo] piissimoque domino Cranmero archiepiscopo Cantuariensi vitam peregi. In quibus octo annis, quae in intimis animi praecordiis trutinari possu <n> t, numero colligentur, quot uxores duxerit, quot nobiles sub eo mortem obierunt et quae ab eo gesta sunt, hic sine ulla mora paucis verbis declarabo.
V uxores duxit.
1 annus
Uxorem Katharinam duxit atque in suum matrimonium copulavit nobili ex stirpe natam serenissimi imperatoris sororem(!), quam repudiavit ob sanguinis coniunctionem, quoniam fratris erat uxor (ut aiunt).
2 anno
2 anno Annam ex Anglia progenitam in matrimonium eam sibi iunxit nobili ex gente natam, filiam domini de Wylsher, quae maecenatem meum archiepiscopum Cantuariensem plurimi faciebat. Quae mortem obiit, quoniam cum aliis rem habuit (ut aiunt), quae plurimum sacris scripturis favebat et litteratos quam plurimum diligebat.
Iohannes Dei gratia
Ihesus
Tertio anno
3 anno. Anno tertio uxorem duxit Ianam filiam nobilissimi militis totius Angliae, cui nomen est Morley(!), quae in partu mortem obiit. Ex qua nobilissimus ille princeps Edwardus divina indulgentia processit.
4
Quarto anno
Anno quarto copulavit sibi in matrimonium sororem illustrissimi ducis Clevensis, quam repudiavit, quoniam ea erat alii promissa (ut aiunt).
Quintam uxorem duxit ex Anglia natam filiam domini Hawardi, fratris nobilissimi ducis Norfolciae, quam ducere decrevit antequam haec in Angliam rediisset.
Nunc narravimus, quas uxores duxit, postea ostendemus, quos nobiles morti dederit.
Primum dominum Morum meae aetatis virum eximio ingenio, ex <c> ellenti doctrina, duas ob causas morti dedit, primum ob Romanum pontificem, secundo ob matrimonium illud dominae Katharinae sororis(!) imperatoris. Eandem ob causam obiit ille episcopus Roffensis, vir ingenio eximio, eandem ob causam obierunt etiam quam plurimi nobiles, quos numero colligere non possum. Cum primum enim Romanum pontificem rex Angliae abigebat, tum Polus regia ex stirpe natus Romam adiit, qui a Roman[o] pontifice cardinalis effectus est. Ob cuius causam quam plurimi nobiles mortem obierunt regio ex sanguine nati, primo dominus Marques, dominus Montigue, quam plurimi episcopi, nobiles etiam feminae, dominus etiam Cromell mortem obiit, dominus Hungerford et quam plurimi alii nobiles plus quam viginti.