Letter #447
Johann LEHMANN to Ioannes DANTISCUSWittenberg, [1536-05-16]
received [1536]-06-07 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Multis praeclaris artibus virtutibusque ornatissimo Domino, domino Iohanni Dantisco, episcopo Culmensi, religiosissimo patrono meo observandissimo
Salutem plurimam.
Etsi saepe statueram et in animo erat, Reverende Praesul, meas ad Tuam Humanitatem litteras dare, et cum parentes mei saepe de nostra mutua sanguinis propinquitate mentionem fecissent, ut ego, qui te semper amavi ex animo plurimum, etiam semel hunc amorem scriptis meis Tuae Humanitati ostenderem gratularerque tibi istum episcopatum, precarerque, ut bene praeesse possis isti tuae divinae vocationi. Tamen usque in hunc diem non ausus fui ad Excellentiam Tuam aliquid litterarum dare. Cum tamen id mihi semper in animo esset semperque optaverim facere, nam timui mihi, cum scirem te esse praeditum tali ingenio et sapientia, ut apud omnes sis in maxima admiratione, ne tibi displicerent meae ineruditae inornataeque litterae, iam me nullo modo potui diutius continere, quin aliquid litterarum ad Excellentiam Tuam superinscribed⌈TuamTuam superinscribed⌉ pro viribus meis et eruditione exigua darem, ex quibus statum meum percipere possis et animum meum erga Tuam Excellentiam benevolentissimum.
Quia, cum iam paululum operae bonis litteris impenderim et aliquantulum Latini sermonis didicerim, et cum iam per aetatem, quae multa in dies movet, et ex scriptis parentum meorum saepe intellexerim, quod Deus te tam magnis honoribus ornaverit, et tibi sanctissimum officium commiserit, et etiam, quam tu sancte et diligenter vocationem ms. vacationem(!) ⌈vocationemvocationem ms. vacationem(!) ⌉ officiumque tam pium ornes in constituendis scholis, et quod sis maecenas doctorum virorum. Incredibile equidem laetitia tua causa affectus sum et ex animo vehementer mihi gratum est, et valde laetari soleo, quod et nobis contigit talem et tantum virum in nostra progenie, qualis et quantus tu es, Reverende Praesul written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉Reverende PraesulReverende Praesul written over ...⌉, habere, quem Deus ad summas dignitates evexit et episcopi officium commendare ei dignatus est. Quare diutius praetermittere non potui, quin meum hunc in te animum optimum, meum gaudium maximum et denique voluptatem incredibilem, quam ex tua fortuna tam prospera accepi, scriptis saltem declararem. Rogo itaque etiam atque etiam te superinscribed in place of crossed-out quam⌈quamtete superinscribed in place of crossed-out quam⌉ humiliter, humanissime Praesul, ut Tua Humanitas propter hunc magnum animi mei amorem erga te, qui coegit me, ut hoc epistolium ad te darem, hanc omnem rusticitatem et temeritatem in scribendo boni consulat. Spero Deo volente me hoc tempore aliquid effecturum in bonis litteris, quia me iam demum amor litterarum corripuit, simulque operam dabo bonis litteris, ut diligentiori et ornatiori stylo in litteris ad Tuam Excellentiam mittendis uti possim, et sic meis scriptis aliquanto magis Vestram Humanitatem exhilarare ms. exhilarari(!) ⌈exhilarareexhilarare ms. exhilarari(!) ⌉.
Ab eo usque tempore, quo primum audivi de tua felicitate et de tua dignitate, semper animus mihi plenus fuit gaudio. Ac primum, Reverende Praesul, in praesentia gratulor Tuae Excellentiae, quod Tua Excellentia per meram gratiam Dei ad tam divinum officium evecta est, quia quid, quaeso, Deus tibi magnificentius aut maius dare potuisset super hac terra, in quo tibi suam benignam erga te misericordiam et voluntatem ostendisset, quam quod te constituit, ut sis summus minister suae ecclesiae et vocem geras in ecclesia, in qua tu non gladio, sed quemadmodum Christus ipse fecit, verbo divino regnare debes et remittere omnibus peccata, qui credunt, et retinere peccata illis, qui non credunt, praeterea in loco Christi administrare sacramenta omnibus, qui cupiunt illa divina signa ad suam fidem confirmandam. Tam divinum et magnum officium Deus Dignitati Tuae praestitit bene absque dubio videns, quia nihil ei est occultum, quod Dignitas Tua apta esset ad hoc officium. Quis hic amicorum BK 230, p. 384 tuorum non gaudeat? Quis non gratuletur tibi, exceptis istis, qui contemnerent Deum et ministros verbi eius, et qui essent tui inimicissimi? Quanto magis id ad me spectat, ut tibi gratuler, qui non solum sum amicus omnium ministrorum ecclesiae, sed qui sum tibi etiam agnatus benevolentissimus, ut superinscribed⌈utut superinscribed⌉ maxime tui honoris tui successus et tuae fortunae causa gaudio magno gestiam tibique gratularer, et Deum Optimum Maximum orem, ut tibi fortunet omnes tuos conatus, ut bene tuo tam divino officio praeesse possis, ut Deus misericors ex tuo officio glorificetur et tui multique alii pii salventur ms. salvemtur(!) ⌈salventursalventur ms. salvemtur(!) ⌉, amen.
Praeterea audivi, quod Tua Dignitas animum induxerit se velle instituere et fundare academiam, quod mihi maius gaudium attulit, et cogitavi mecum nequaquam id mihi esse praetereundum, quin et tibi in hac re omnibus modis gratularer, et simul a Deo peterem, ut tibi omnia tua incepta fortunaret simulque, ut Tuae Dignitati tale propositum, quod et optimum est, et necessarium divinumque, in felicem finem perducat, quia id, quod et absque dubio Tua Sapientia bene intelligit, nullum aliud opus potuit Tua Excellentia auspicari, quod commodius tuo imperio vel officio utilius honestiusque esset et ex superinscribed⌈exex superinscribed⌉ quo melius cognosci possi written over e⌈eii written over e⌉t, quod tuum adscribed⌈umum adscribed⌉ honorem et gloriam Dei utilitatemque rerum publicarum quaeris ... illegible⌈...... illegible⌉, cum a Deo sis constitutus in hanc provinciam, ut promoveas et defendas verbum Dei, ut sincere et pure doceatur, et cum nulla alia via id fieri possit, nisi recte et bene instituantur scholae, nec princeps nec rex nec episcopus splendidius et laudabilius facinus facere poterit nec ullum officium praestare, quod Deo acceptius sit, quam ut huiusmodi scholas instituat et iam institutas defendat, quia ex his, quasi ex fontibus, docti viri manant, qui et bene possunt inservire religioni et politicis administrationibus in laudem et honorem Dei et ad concordiam, disciplinam et honestatem politicam conservandam. Nam quis tam agrestis est, ut nesciat (id quod dici solet) scribas oportere gubernare res publicas, et quod religio absque honestis et bonis litteris non posit conservari?
Quemadmodum et iam nostris temporibus periculosissimis manifestum est, et iam adhuc fere cotidie videre cogimur in multis locis, in quos sectarii invadunt et officia publicar in ecclesia politiaque occupant. Dii boni, quam illi omnia sacra et prophana commiscent perturbantque! Quare autem istud fit? Quia homines non curant scholas, doctos viros contemnunt, ideo ms. idio(!) ⌈ideoideo ms. idio(!) ⌉ Swermeri in ista loca irrepunt hominesque imperitos misere seducunt, cum nulli ibi sint docti, qui diiudicare spiritus possint superinscribed in place of crossed-out possunt(?)⌈possunt(?)possintpossint superinscribed in place of crossed-out possunt(?)⌉ et resistere adversariis verbo Dei valeant. Econtra in aliis regionibus, ubi principes doctos viros sustentant, gratia Dei pax et tranquillitas est et verbum Dei pure et sincere docetur.
Talia et tam magna commoda oriuntur nobis ex bonis scholis et rursus maximum damnum, ubi non conservantur sed dissipantur, quemadmodum id nunc in multis locis contingit non sine maximo malo totius Germaniae et aliarum finitimarum nationum. Id, quod etiam sapientissimi duces Saxoniae optime considerarunt et intellexerunt, una cum aliis principibus, qui etiam instituerunt scholas. Primum dux Fridericus Sapiens et princeps hanc Academiam Wittenbergae instituit. Postea dux Iohannes etiam ipsam auxit et sustentavit. Et iam temporis dux Iohannes Fridericus Nonis Maii hanc no written over ve⌈venono written over ve⌉stram scholam confirmavit, stabilivit, fundavit, privilegiis ornavit et certa stipendia eaque perpetua constituit, quorum fere summa est 4000 aureorum, qui singulis annis distribuuntur constitutis lectoribus, ut religio pure et sincere conservetur et artes bonae doceantur. O, memoBK 230, p. 385rabile facinus et principibus dignissimum! Quis illud non magnifaceret, quis non laudaret et quis etiam non gratias tali principi ageret diesque noctesque oraret, ut Deus omnia written over s(?)⌈s(?)aa written over s(?)⌉ eius studia, omnes conatus ms. conatos(!) ⌈conatusconatus ms. conatos(!) ⌉ et omnes vitae actiones fortunaret?
Hoc exemplo (ne nimis longa epistula et(?) Humanitati Tuae sim molestus) ero contentus et scribendi finem faciam. Ac magna mihi spes est, Reverende Domine, quod hoc tam laudabile, tam honestum et tam pium factum Christiani principis Saxoniae ducis, nempe fundatio scholae nostrae te facile commoveat incitetque, ut in nostra quoque patria istic scholam celeberrimam erigas conservesque, in qua hominum religio pure et omnes reliquae artes recte doceantur, praesertim cum etiam Deus id a te, veluti ut(?) vicario suo, requirat, ut defendas conservesque religionem, praesertim superinscribed⌈praesertimpraesertim superinscribed⌉ cumque iam tam parva copia sit doctorum hominum, ut etiam necessitas aliquo modo te cogere possit ad scholam erigendam, ut honestae disciplinae et sacrae litterae per negligentiam principum non pereant, sed per diligentiam et scholarum constitutionem conserventur et propagentur.
Deus Optimus Maximus det tibi intellectum sensum et sapientiam, ut omnia recte ordines administresque, quae ad tuum officium sanctissimum pertinent, et praecipue ut scholam, quam incepisti, bene constituas, ut Deus Optimus Maximus inde celebretur et tota Prussia magnum commodum accipiat.
Praeterea, Reverende Praesul, cum ego, iuvenis rerum adhuc imperitus, egeam doctorum et sapientissimorum hominum consiliis, quae possim sequi in meis studiis recte instituendis, et vestra prudentia doctrinaque singularis saepe sit praedicata a parentibus meis, sed etiam plurimis hominibus desiderium vehemens audiendi et cognoscendi tui sapientissimi et fidelissimi consilii in studiis meis formandis me invasit et cogit modo animum meum, ut a Tua Humanitate humiliter petam, ut Ea me dignetur per litteras certiorem reddere, quid de studio meo Excellentia Tua sentia written over e(?)⌈e(?)aa written over e(?)⌉t et ad quam metam studium meum praecipuae dirigere debeam, ut me(?) posteaquam artes dicendi didicerim, consilio vestro sapientissimo et consensu ad aliquam facultatem (ut vocant) animum adiiciam in eaque studio et labore tantum assequi possim, ut in posterum humanae societati utilis esse queam aut in religione, aut in politicis administrationibus.
Eiusmodi tuum salutare et eruditum consilium et sententiam si scriptis (quemadmodum spem magnam habeo) mihi significare et patefacere Tua Humanitas non fuerit dedignata, tum facie(?) adscribed⌈e(?)e(?) adscribed⌉t mihi rem tam gratam, ut nihil unquam gratius facere possit. Ac equidem vicissim sedulo omni cura, studio ac labore in hoc incumberem, ut Tua Excellentia meam gratitudinem animi erga tua beneficia facile cognosceret.
Postremo vero quam humiliter etiam atque etiam Tuam Humanitatem rogo, ut hoc meum epistolium suscipere dedignetur. Cum iam porro operam adhibuero bonis litteris diutius superinscribed⌈diutiusdiutius superinscribed⌉, diligentius etiam elegantiores litteras superinscribed⌈litteraslitteras superinscribed⌉ ad Tuam Humanitatem me daturum spero.
Deus Optimus Maximus conservet vestram incolumi superinscribed⌈mimi superinscribed⌉tatem diuturnam et gubernet omnia studia vestra omnes conatus et omnes divique vitae actiones ad suam gloriam sempiternam et ad multorum praecipue subditorum Vestrorum salutem, et ad totius Prussiae commoditatem, amen{n}.
Datae Wittenb(ergae), XVII (ante) Calendas Maii(!) instead of Iunii⌈Maii(!)Maii(!) instead of Iunii⌉.
Vestrae Excellentiae nepos et amicus Iohannes Lemannus