Letter #4478
Jan CHOJEŃSKI to Ioannes DANTISCUSPłock, 1537-05-04
received [1537]-05-07 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri, domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, amico carissimo
Reverendissime domine, domine mi frater carissime et observan(dissim)e or observan(d)e⌈observan(dissim)eobservan(dissim)e or observan(d)e⌉.
Litterae Vestrae Reverendissimae Dominationis per hunc famulum eius, qui has defert, redditae sunt mihi in itinere, nihil nisi sincerum Paternitatis Vestrae Reverendissimae in me amorem continentes. Ad quas non pe calamo, sed corde ipso respondebo et amantem p me candide reamabo Paternitatem Vestram Reverendissimam. Cui hoc adnuntiare volui, quod huc ad sedem episcopatus mei Domino propitio heri applicuerim, numquam maiore honore et comitatus et exceptus, quod divinae clementiae, non(?) meis meritis tribuo. Nam praeter alios, qui me huc conduxerunt, accurrit et illustris dominus(?) meus palatinus Posnaniensis et mecum hic agit, hinc recta iturus Torunium. Plura in praesens non sinunt occupationes.
Commendo me Vestrae Reverendissimae Paternitati, cui pre paper damaged⌈[ui pre]ui pre paper damaged⌉cor paper damaged⌈[r]r paper damaged⌉ felic paper damaged⌈[felic]felic paper damaged⌉em incolumitatem.
Ex Ploczka, quarta Maii MDXXXVII.
Vestrae Reverendissimae Paternitatis addictus frater episcopus Plocensis Regni Poloniae cancellarius scripsit