Letter #448
Jan CHOJEŃSKI to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1536-04-24
received [1536]-05-13 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, amico carissimo
Reverendissime in Christo Pater, Domine, domine mi carissime et observandissime.
Cum ad Dominationem Vestram Reverendissimam scriberem respondens ad ea, de quibus postremis ad me scripserat, non erant mihi eius litterae ad manum, unde factum est, quod litteras dominorum comitum Phrysiae Orientalis non remiserim neque in casu adulterii publici consilium meum perscripserim. Duxi igitur implere praesentibus, quod prioribus praetermisi, neque enim tenuitas ingenii et memoriae meae tot negotiis sufficit, ut illis omni ex parte, ut par est, satisfacerem.
Litteras dominorum comitum remitto.
In crimine adulterii probatur mihi, quod fecit Vestra Dominatio Reverendissima, quod correptionem inter se et ipsum solum adulterum secundum praescriptum Evangelii permiserit. Censerem sequendam esse formulam ibidem expressam ad ultimum gradum, nempe ecclesiae denuntiationem, quae fiet litteris monitoriis, quibus dabitur tempus , infra quod unus ab altero seiungatur, ut locorum diversitas tollat suspicionem et scandalum, et ubi ille non paruerit, tum demum eiciendus ab ecclesia excommunicatione. Neque est timendus iste, qui tam perverse vivit, nam ubi res haec publicaretur, in aula amitteret ipse aestimationem et fidem non haberet, si in aliquo suggillare vellet Dominatio Vestra Reverendissima. Quodsi volet cum eo agere mitius, agat cum adultera et cogat eam per censuram ecclesiasticam, quam vocant, recedere ex eo loco, in quo agit cum interitu animae suae et Christi fidelium scandalo. Hic volui, quale quale est, consilium perscribere, tametsi non dubitem Vestram Dominationem Reverendissimam et haec melius ei, quam mihi cognita esse, et in agendis negotiis, quibus licet maiori prudentia et dignitate praeditam esse, quam me, sed volui satisfacere desiderio Dominationis Vestrae Reverendissimae.
Cui precor omnia tranquilla et eius fraterno amori me plurimum commendo.
Vilnae, XXIIII Aprilis MDXXX[VI].
Vestrae Dominationis Reverendissimae frater benevolus episcopus Plocensis scripsit