Letter #449
Ioannes TRESLER to Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), [1534]-06-06
received [1534]-06-09 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo praesuli et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi etc., domino suo gratiosissimo
Ventilantur nobiscum quidam rumores, quibus tametsi non adeo fidendum existimem, non potui tamen praetermittere, quin habito tam opportuno nuntio ea ad Reverendissimam Dominationem Vestram paucis perscriberem. Referunt (vel nugantur) mercatores regem Galliarum exercitu ex 50 milibus hominum collecto Francofordiam versus ducere vocantibus regem ad hoc quibusdam Germaniae (sive Germaniarum) principibus, qui negant serenissimum Ferdinandum regem Romanorum etc. rite et canonice (ut ioco dicam) in regem Romanorum electum, ita ut proximis litteris lantgrabii Hassiae et Ulrici ducis Wirtenbergensis, quibus eum ducatum repetundarum iure extorquere nituntur, minime dignati serenissimum Ferdinandum Romanorum regis titulo <nuncupare>. Lantgrabium quoque referunt viginti milia hominum suae, id est egenwillicae(!), factionis collegisse, quibus ducatum Wirtenbergensem honesto, ut putat, praetextu invadere instituit. Non desunt, qui existiment praecipuum huius labyrinthi architectum esse Galliarum regem, nam constat lantgrabium bis clam, semel palam nuper in Gallia fuisse. Nam et militibus Hessi auro Gallico sive coronatis stipendia persolvuntur.
Lubicenses nostri, nam et ipsi eodem spiritu aguntur, collectis tumultuariis militibus Holsaciam invaserunt et iam aliquot monasteria et abbatias diripuisse traduntur. Cogitant audaci, ne dicam temerario hoc instituto regem Cristiernum libertati restituere, ut is tandem opibus Lubicensium et aliorum utrique regno et Sueciae et Daniae negotium facessat. Visum est eis eo instrumento iniurias BK, 230, p. 272 ab utroque illis regno illatas strenue vindicare posse.
Nec pacatiora ex Anglia nuntiantur. Nam et illic terra et mari bellum apparari dicitur, incertum quo instituto coacti sunt et omnes status eius regni novo homagio et iure iurando fidem suam obstringere non modo regi, sed etiam heredibus ex regina nuper sibi ascita futuris. Ita toto saevit Mars impius orbe .
Si Reverendissima Dominatio Vestra quid habeat ex aula caesaris de rebus Turcicis in Peloponesso, tum in Hungaria, praeterea si sanctissimus in Christo pro sua modestia patiatur adhuc Italiam quiete et tranquillitate frui etc., Insuper rogo non gravabitur Reverendissima Dominatio Vestra illud amico impartire.
Insuper rem mihi gratissimam fecerit Reverendissima Dominatio Vestra, si per commoditatem Elephantidos libellos certo nuntio bene obsignatos ad me transmiserit, ut cum mea pictura eos conferre possum. Non quidem usui mihi futura ad praxim, sed versabor in eis veluti cum ideis speculative tantum, ut aiunt zophistae, et abstractive a materia et omni realitate etc. Has nugas dignabitur Reverendissima Dominatio Vestra boni consulere et me solita gratia et favore prosequi.
Cui me iterum atque iterum commendo.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Gdani, VI Iunii.