Declaravit mihi dominus ⌊Alexander Sculteti⌋ legationem suam et obtulit litteras ⌊capituli Varmiensis⌋ ad ⌊maiestatem regiam⌋ petens, ut missis ad maiestatem regiam litteris negotium electionis apud suam maiestatem iuxta desiderium capituli precibus meis adiuvarem. Contuli nonnulla cum ⌊homine⌋ indicans ⌊regiam maiestatem⌋ non facile admissuram, quod relicto priori instituto de promovendo coadiutoriae iure, quod fuit ob spem successionis tam a se, quam a capitulo approbatum, eorum desiderio parens dissidio et difficultati alicui fenestram aperire debeat. Nam quod causantur ⌊summum pontificem⌋ non esse confirmaturum coadiutoriam, respondi non opus esse iam coadiutore, sed successore, quem ⌊regia [maiest]as⌋ designavit et ⌊capitulum⌋ elegit. Sed post istas co[n]certationes, in quibus videbar mihi superior esse, nam rationibus per me adductis non potuit dominus ⌊Alexander⌋ sufficienter respondere, obtuli me missurum litteras ⌊capituli⌋ et petitionem nuntii descripturum esse ⌊regiae maiestati⌋. Quod et feci atque scripsi eo tenore, quem habet exemplum
praesentibus adiunctum. Nam litterae ⌊capituli⌋ tale responsum videbantur postulare.
De litteris ad ⌊summum pontificem⌋ post acceptum a ⌊capitulo Varmiensi⌋ de postulatione responsum curabitur a me diligenter, ut reliqua. Nunc enim acceleratione opus esse non putabam neque etiam permiserunt occupationes cum nuntiis ⌊Romanorum regis⌋ et ⌊Valachis⌋, in quibus absolvendis tum in scribendis ad ⌊maiestatem regiam⌋ litteris non parum temporis insumendum erat. Addit curarum nonnihil, quod praeter spem accidit ex tractatibus et tanto labore nostro nihil, nisi bellum etc. Postulant quidem magnis precibus utrique isti nuntii, ut fiat armorum suspensio ad aliquantum tempus per indutias, quas Valachi nomine heri sui petituri sunt a ⌊maiestate regia⌋, si admittere voluerit. Plura in praesens non vacat.
Opto, ut Dominatio Vestra Reverendissima feliciter valeat et me amet.