Letter #4499
Leonard NIEDERHOFF to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1537-08-07
received [1537]-08-09 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Reverendissimo] in Christo patri et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi nec non administratori Pomesaniensi, domino meo colendissimo
Reverendissime in Christo pater et domine, domine mi colendissime. Studia mea sunt Reverendissimae Dominationi Vestrae ex animo debita et paratissima.
Omnium primum Reverendissimae Dominationi Vestrae ago magnas gratias, cum me solita pietate novissime recipere dignata est. Gdani plures dies, quam institueram, tentus fui. Nec ex eo etiam, [c]um carissimo germano Reverendissimae Dominationis Vestrae litteras dedi, [t]um quod nil dignum habebam [i]am quod hinc ad Reverendissimam Dominationem Vestram, si quid esset p...ram. Nunc quando omnia ... repetii vel omnia silent, etiam ... Reverendissimae Dominationi Vestrae significandum potius, quam penitus tacendum duxi. Ceterum abiens Reverendissima Dominatio Vestra mihi demandavit, ut ad Reverendissimam Dominationem Vestram redirem, quod et facere habita commoditate non o{b}mittam. Nam quare accelerem causam, non video.
Nec dubito Reverendissimam Dominationem Vestram, uti coram petii, pro futura electione ad domum Reverendissimae Dominationis Vestrae propriam Deo favente secundis avibus declinaturam. Qui Reverendissimam Dominationem Vestram diu salvam atque incolumem servare dignetur.
Datae Frauenburg, die VII Augusti anno MDXXXVII.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae Leonardus Niderhof servitor.
Postscript:
Venerabiles domini praepositus et Hindericus sese commendant gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae etc.