Letter #452
[Piotr GAMRAT] to Ioannes DANTISCUSPułtusk, 1538-09-28
received [1538]-10-09 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo [in Christo Patri et Domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino amico tamquam fratri carissimo et observando]
Reverendissime mi Domine, domine amice et frater carissime et observandissime. Salutem et sui plurimam commendationem.
Redditae sunt mihi litterae Vestrae Dominationis Reverendissimae paucis ante diebus, ex aula reverendissimi domini archipraesulis ad me remissae, in quibus etiam recepi inclusas copias ad me et ad magnificum dominum palatinum Masoviae, prius a Reverendissima Dominatione Vestra datarum. Quas et legi, et expendi diligenter, nondum tamen magnificum dominum palatinum videre potui, cum quo de hoc arresto vel repressalibus agerem.
Non debent quidem, Reverendissime mi Domine, in dominiis vicinis et amicis, maxime vero uni domino subiectis, repressalia fieri, sed utique iustitia unicuique administrari debet. Mihi certe videtur, quod dictum vel scriptum sit cum gratia Vestrae Dominationis Reverendissimae, non satis ad rem facere responsum Vestrae Dominationis Reverendissimae, neque secundum ius, neque etiam secundum aequitatem.
Iubet Vestra Dominatio Reverendissima, ut nobilis et iniuriam, et ignominiam detentionis innocenter passus, tam pro supradictis, quam rebus sibi ablatis iustitiam, cum eam apud dominum administratorem in Aleysten habere non potuit, apud Vestram Dominationem Reverendissimam quaerat. Et insuper vult, quod malefactores, pro quibus per errorem sit captus, apud tribunal eiusdem statuat, si vult, ut sibi iustitia admi <ni> stretur. Quod longe diversum ab aequitate est et statuere eos, quos neque novit, neque particeps illorum criminis fuit, apud eam, et soli illic quaeritare iustitiam. Aequum quidem est, ut iste nobilis ibi apud Vestram Dominationem Reverendissimam iustitiam quaerat. Sed similiter de malefactoribus hic quaeratur apud iudicem legitimum, cui subsunt.
Praeterea extenuat factum detentionis nobi[lis] Vestra Dominatio Reverendissima, asserens id iura et consuetudines ill[as] permittere, quae in Prussia observantur. Sed iste alieni iuris est detentus et statuta nostra disponunt nobi[lem] non convictum iure neque condemnatum capiens solvat detento valorem capitis. Et iam habemus doc[u]mento et exemplo recenti, quod dominus Sborowski non ita solvit caput Bercae per se occisi, ut in Polon[ia] caput solvitur, sed secundum morem Slesiae, numer[avit] enim forte tria milia ducatorum.
Sic etiam istius nobilis detentio, qui alieni est iuris, non secundum i[us] Prutenicum debet compensari et illi satisfactio fier[i], sed secundum hoc, cui subiacet. Agam tamen eg[o] amore Vestrae Dominationis Reverendissimae cum domino palatino, ut iste Donatus, subditus capituli Vestrae Dominationis Reverendissimae, sit liber, modo rogo, ut etiam huic nobili fiat iustitia et honesto modo cum eo, tam pro rebus sibi ablatis, q[uam] pro ea detentione componatur. Nihil dubito, quod paucis contentari potest.
Me Vestrae Reverendissimae Dominationis favori et solito fraterno amori commendo.
Polthoviae, die XXVIII Septembris Anno M-o D-o XXX[VIII-o].
Vestrae Dominationis Reverendissimae obsequens frater episcopus Plocensis [et] electus Cracoviensis scripsit