AAWO, AB, D. 5, f. 105r
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Praemissa servitutis meae in gratiam Dominationis Vestrae Reverendissimae simplici ac sincera commendatione.
Ago habeoque Dominationi Vestrae Reverendissimae immortales gratias, quod mittens ⌊huc⌋ ad reverendissimum ⌊dominum meum⌋ hunc suum famulum ad me quoque suas per eum dederit ⌊⌋, summae gratiae Dominationis Vestrae Reverendissimae in me indices. Quam, ut ego in dies magis magisque demerear cumulatioremque mihi redderem,
cf. Plin. Ep. 2.16.2 ⌊legem iam ante mihi dixicf. Plin. Ep. 2.16.2 ⌋. Gaudeo subsedisse iam dissidia et adversitates, quibus Dominatio Vestra Reverendissima nullo suo merito ac praeter aequum et fas petebatur ab iis, a quibus minime debuit. Non dubitoque, quin deinceps Vestra Dominatio Reverendissima, superatis hisce procellulis, felicissimos dies transiget. Quod, ut fiat, Dominus Deus faxit.
Reverendissimus ⌊dominus meus⌋ valet iam, Deo sit gratia, non incommode utque valetudo dominationis suae reverendissimae longa aegritudine concussa magis consolidaretur, in hanc solitudinem secessit, in qua ad festa usque 1535-03-28⌊Paschae1535-03-28⌋ immorari instituit, ne, si in ⌊urbe⌋ esset, negotiorum fluctibus impedita valetudini suae nequiquam indulgeret.
Ceterum ex ⌊⌋ Dominationis Vestrae Reverendissimae intellexeram me non esse exclusum de ⌊ecclesia illius Culmensis⌋, AAWO, AB, D. 5, f. 105v sed esse me actu verum Dominationis Vestrae Reverendissimae canonicum. Pro quo Dominationis Vestrae Reverendissimae beneficio ago habeoque illi magnas gratias et promereri studebo modis omnibus, quatenus virium mearum imbecillitas ferre poterit. Hoc solum rogo Dominationem Vestram Reverendissimam, ut me diplomate necessario in eo ipso canonicatu firmare dignaretur. Rogarem etiam, quod et florenos aliquot annuos ex mensa sua illic adiceret, si non esset mihi cognitum Vestram Dominationem Reverendissimam debitis esse obnoxiam et alioqui ⌊episcopatum Culmensem⌋ exiliorem esse in suis proventibus, quam ut superinscribed⌈utut superinscribed⌉ liberalitati genuinae Dominationis Vestrae Reverendissimae sufficere posset. Quare, cum non videatur relicta esse mihi iusta petendi ratio, facile civilitati et modestiae in hoc pareo.
Christus Ihesus concedat Dominationi Vestrae Reverendissimae hunc novum annum faustum et felicem eamque salvam et sospitem cum suis omnibus quam diutissime conservet.