Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋, fratri et amico carissimo ac plurimum honorando.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observandissime.
Cum mei sincera recommendatione longaevam in Domino prosperitatem et salutem.
Reddidit mihi frater ⌊Bernardus⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae ⌊⌋ ex quibus mentem Dominationis Vestrae Reverendissimae et ipsius fratris praenominati satis abunde intellexi. ⌊Cui⌋ vicissim ex animi mei sententia, uti Dominatio Vestra Reverendissima voluit, respondi. Proinde ⌊ipse⌋ referet, quod per litteras ne opus est, ut respondeam, extense intellig.... Reliquum reservo in mutuum colloquium opitulante Domino in ⌊Elbingo⌋ tractandum et conferendum modo ... isthic comparere liceat ex gratia Dei. Quid domino ⌊a Werden⌋ respondi de ut supra suo gravamine ex exemplari his incluso Reverendissima Dominatio Vestra accipiet. Quod nunc propterea mitto, si me per adversam valetudinem in ⌊Elbingo⌋ comparere non contigerit, quae sciat et rescire domino ⌊de Baisen⌋ valeat, et aliis primoribus de ut supra praedictis gravaminibus animi mei conceptum ut responsum. His me Reverendissimae Dominationi Vestrae commendatum facio quam et felicibus saeculis ingentem et florentem vivere cupio.
Reverendissimae Dominationis Vestrae in omnibus ⌊Mauritius Episcopus Warmiensis⌋ scripsit
Postscript:
De innovatione recognitionis coram in ⌊Elbingo⌋ per gratiam Omnipotentis conferendum.