Letter #4542
Jan WYSIECKI to Ioannes DANTISCUSRome, 1535-02-11
received [1535]-05-05 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dei gratia stain⌈[Dei gratia]Dei gratia stain⌉ episcopo Culmensi, domino et patrono suo colendissimo
Culmen(si) Thoruniae
Reverendissime in Christo pater et domine, domine patrone observandissime, cum mei commendatione.
Commiseram ad eandem meas litteras de mense Novembri affectan(tes) sub illius esse patrocinio, quae si ad illius manus pervenerant, gauderem. Imperator hic parat ingentem classem contra Thurcam ad subveniendum regi Turnicii, qui Thurci potentia opprimitur et cui Barbaroso de mense Augusti civitatem illius regni primariam fraude intercepit. Papa studet omni conatu adhaerere imperatori, ad quod et regem Christianissimum incessanter hortatur. Habet papa nomen optimum et omnium ore appellatur Paulus tertius papa optimus, namque tota ferme Italia optima tranquillitate et omni abundantia gaudet. Et quam tandem diutissime, optime atque feliciter a Domino Deo valere plurimum exopto.
Romae, die XI Februarii anno Domini 1535.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae Ioannes Wiseczsky, canonicus Wladislaviensis capellanus
Postscript:
Est mihi gener in diocesi Paternitatis Vestrae Reverendissimae, dominus Crowiczski, quem et illius totam domum eiusdem patrocinio plurimum commendo.