» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #4556

Jan CHOJEŃSKI to Ioannes DANTISCUS
Piotrków, 1538-02-15
            received [1538]-02-23

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 5, f. 133-134

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

AAWO, AB, D. 5, f. 134v

Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, amico carissimo et honorando

AAWO, AB, D. 5, f. 133r

Reverendissime Domine, amice carissime et observande.

Paucis cogor atque laconismo non eleganti et respondere ad ea, quae Dominatio Vestra Reverendissima scribit, et indicare, quid rerum geratur apud nos. Dominus Ioannes a Verden est mihi plurimum et gratus et commendatus. Cuius honori et fortunis numquam commodare intermisi, ubi dabatur occasio et neque nunc cesso hoc idem facere. Sed quae de illo paerferuntur in aulam atque etiam ad aures principum, non leve praestant impedimentum ad impetrandum ea, quae et ipse et Dominatio Vestra Reverendissima petit. Inter alia, quae delatores susurrant, ferunt eum dixisse, quod Gedanen(ses) cudunt monetam monetam mandatis non obstan(tes) regiis, et cudent deinceps paper damaged[eps]eps paper damaged etiam si manus conserere debeant, et reli paper damaged[eli]eli paper damagedqua eiusdem farinae addita sunt et forsan ab iis, qui putantur eius amici. In quibus diluendis ego me praesto non vulgarem, ut puto, illius amicum. Sed ad rem accedo. De villa in feudum nunc impetranda exigua spes est. Nam praeterea quae AAWO, AB, D. 5, f. 133v scripsi, ea quoque, quae hic aguntur non sinunt, ut maiestas regia hoc genere beneficii devinciat sibi subditos. Spero tamen reditura tempora mitiora, in quibus licebit principi, quod licuit et profuit semper. De burgrabiatu dabitur a me opera, ut ingratus ille deferatur ad dominum Ioannem.

De mota lite d(omini) Plotowski a Quirino res hic habita est apud omnes non ferenda, de qua regia maiestas dedit litteras ad summum pontificem cardinales et Fuckaros. Admonui ego hominem de his, quae ad me scripsit Dominatio Vestra Reverendissima. Ille vero et se excusabat et deinceps se modestius gesturum pollicebatur. Quem Vestrae Dominationi Reverendissimae commendo. Agitatur quidem interdum bili et morbo cardiaco aut melancholiae, sed est, meo iudicio, vir bonus.

Comitia nostra quem sint exitum habitura, brevi cognoscere dabitur. Nam nondum de articulis omnibus concordavimus, pauci quidem restant, sed difficiles, in quibus hodie desudabitur a nobis. Petitur a maiestate regia, ut suscipiat munus iterum tractandae concordiae inter reges dissidentes AAWO, AB, D. 5, f. 134r de regno Ungariae. Proponitur modus, ut rex Ioannes Cracoviam veniat et rex Romanorum Wratislaviam, super de quo deliberatur. Alia in praesens non sunt.

Feliciter valeat feliciter Dominatio Vestra Reverendissima, et me non putet pluris aestimare munera quantumlibet magna, quam amorem, et animus obsequii memorem hoc eorum pre eorum praesertim hominum, qui virtutibus insignes habentur, de quo non plura. Commendo me fraterno amori Dominationis Vestrae Reverendissimae.

Ex Petrkovia, XV Februarii MDXXXVIII-o.

Dominationis Vestrae Reverendissimae frater Ioannes episcopus Cracoviensis regni Poloniae cancellarius scripsit.