Liczba odwiedzin: 71
» Korespondencja Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #4559

Valentinus [RULANDT] do Ioannes DANTISCUS
Löbau (Lubawa), 1538-02-26
            odebrano [1538]-03-01

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 5, k. 137

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

AAWO, AB, D. 5, f. 137r

Reverendissime in Christo pater, praesul ms. praesull(!) praesulpraesul ms. praesull(!) amplissime ac dignissime. Obsequiis meis ac orationibus meis in gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae semper praemissis.

Fuit apud me iis diebus Thomas pistor et fortasse adhuc plures venturi sunt, volens emere triticum sibique providere de sufficienti farina triticea pro hoc tempore instantis ieiunii. Non audebam illi quicquam vendere sine voluntate et scitu Reverendissimae Paternitatis Vestrae, quandoquidem omnia frumenta iam post felicem Reverendissimae Paternitatis Vestrae discessum relicta et conscripta debeant pro domino opinor futuro reservari. Attamen, Reverendissime Domine, si est voluntas Reverendissimae Paternitatis Vestrae, ut divendi debeant et pecuniae pro eodem domino futuro reservari, dignetur me Reverendissima Paternitas Vestra reddere certiorem vel quocumque etiam modo Reverendissimam Paternitatem Vestram habere, ut mihi committere, ut mandare v written over ffvv written over foluerit, facio quam lubentissime. Dominus Simon, cuius in hac parte uti consilio volebam, domi pro tunc non fuit. Existimo, quod ad piscaturam se contulerat. Dominus cancellarius et dominus burgrabius sine ipsius praesentia et voluntate nihil facere volebant. Et cum <iis> Reverendissimam Paternitatem Vestram uti dominum meum et patronum semper gratiosissimum quam diutissime valere opto.

Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae obsequentissimus capellanus Valentinus Rulandt parish priest in LöbauValentinus parochus LubaviensisValentinus Rulandt parish priest in Löbau