AAWO, AB, D. 5, f. 139r
Humillimam perpetuae meae fidelitatis et obsequiorum in gratiam Paternitatis Vestrae Reverendissimae commendationem.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Heri a venerabili ⌊capitulo Culmensi⌋ litteras super centum marcas pro hospitali in ⌊Colmense⌋ per Reverendissimam Paternitatem Vestram gratiose datis accepi. Quas una cum litteris venerabilis domini Martini canonici Culmensis ad me scriptis, ex quibus sane Paternitas Vestra Reverendissima tardiusculae missionis litterarum intelliget excusationem, quam, peto humillime, pro sua innata pietate Paternitas Vestra Reverendissima benigne admittat, cum quadam tabella ac litteris Paternitati Vestrae Reverendissimae adscriptis mitto. Nolo etiam cum ea, qua summa possum reverentia, Paternitatem Vestram Reverendissimam latere, quod regesta annonarum praesentis anni districtus Redensis mihi sunt missa per honorabilem dominum parochum de Reden. Qui scribit nobilem dominum Felicem de Alten, cum de solutione annonarum per eum esset requisitus, dixisse Paternitatem Vestram Reverendissimam ei annonas, cum per ipsum, tum per eius subditos solvi solitas, hoc anno dono dedisse, insuper certos esse nobiles, qui negligerent vel certe nollent annonas solvere. Unde magnifico domino ⌊palatino Culmensi⌋ scripsi rogando nomine Paternitatis Vestrae Reverendissimea eius magnificentiam, ut pro debito et officio suo iuxta mandatum ⌊sacrae maiestastis regiae⌋ omnes illos nobiles, quos dominus parochus Redensis illi duxerit nominandos, ad solutionem annonarum compelleret. Quid deinceps in hoc tum etiam cum nobili domino Felice de Alten faciendum erit, dignetur me Paternitas Vestra Reverendissima pro sua clementia non gravate informare.
Quod reliquum AAWO, AB, D. 5, f. 139v est, ego me humillimaque obsequia iterum atque iterum Paternitati Vestrae Reverendissimae, domino meo clementissimo, commendo utque mancipii sui interdum non obliviscatur, instantissime rogo. Deumque precor, ut Paternitatem Vestram Reverendissimam pro commodo reipublicae specialique omnium nostrum consolatione quam diutissime sanam et incolumem ac in omnibus florentem una cum sua matre carissima ac dulcissimis amicis conservet.