Letter #4563
Valentinus [RULANDT] to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1538-03-07
received [1538]-03-10 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino
Obsequiis ob(oedient)ia or ob(servant)ia⌈ob(oedient)iaob(oedient)ia or ob(servant)ia⌉ mea et orationibus meis devotis semper praemissis.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine praesul clementissime.
Accepi cf.
Reverendissime Domine.
Adhuc in omnes horas a Reverendissima Paternitate Vestra exspecto responsum super iis, quas perscripsi, an aliquid de frumentis post Reverendissimae Paternitatis Vestrae felicem discessum relictis et consignatis debeat divendi, et in cuius usum et commodum vendi debeant, et pecuniae converti. Fuit apud me iam aliquoties Thomas pistor volens sibi comparare aliquot modios tritici et providere de farina triticea pro hoc tempore ieiunii. Respondi me adhuc a Reverendissima Paternitate Vestra exspectare responsum, ut sciam vel dominus Simon, quid opus sit facto.
Celebravimus apud nos, Reverendissime Domine, festa Bacchanalia, sed non tanto cum apparatu neque etiam tam opipare sicut anno praeterito, tametsi gratia Deo et Reverendissimae Paternitati Vestrae numquam patiamur inediam. Vivimus sumptuose satis, ita ut nihil amplius sit expetendum.
Et cum iis me Reverendissimae Paternitati Vestrae sicut clementissimo meo domino ea, qua sum obligatus, humilitate commendo, et me
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae devotissimus capellanus