Letter #4565
Felix REICH to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1538-03-20
received [1538]-03-21 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Culmensi, administratori Pomesaniensi et postulato Warmiensi, domino et patri meo clementissimo
Reverendissime in Christo pater ac domine, domine clementissime.
Etsi de propensa Reverendissimae Dominationis Vestrae in me voluntate hactenus nihil dubitavi, eam tamen fiduciam vehementer mihi confirmavit proximus cum Reverendissima Dominatione Vestra congressus, in quo ipsa me homuncionem tantillum adeo humaniter exceperit, adeo(?) paterne tractavit, ut vix id mea sustinere possit humilitatis condicio. Adeo munifico munere et larga benevolentia in ipso discessu me decoravit, ut obsequiorum meorum sedulitas id promereri numquam possit. Denique quod vulgaris beneficentiae modum excedit etiam fortunarum ac dignitatis meae paternam sollicitudinem gerens meditetur, qua ratione felicem antiquum servitorem suum feliciorem et ornatiorem reddere queat. Quod si forte etiam non sit successurum, mihi tamen satis beatus esse videor tanti patroni favore et gratia suffultus. Pro qua tam magna in me Reverendissimae Dominationis Vestrae benevolentia, quod solum possum gratias ago maximas. Rependat divina misericordia, quod non assequantur humana obsequia.
Ceterum argentum et pecuniam quantum Dominatio Vestra Reverendissima domino electo Culmensi per me consignari voluit, fideliter reddidi. Similiter et litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae venerabili domino praeposito, ubi una cum eo Melsaci praeter spem ad vesperam eius diei, qua ist superinscribed⌈istist superinscribed⌉{h}inc discesseram, convenissem. Sed ne nutu quidem nedum verbo, quid accepisset, mihi indicabat, quod Dominatio Vestra Reverendissima fore praesagiebat.
De consecratione chrismatis negotium nondum est disquisitum, sed postea per opportunitatem fiet. Interim spero confirmationis litteras affuturas, ut ea cura minime fuerit opus. Vaticinium Ionae exscriptum etiam posthac remittam, si forte aliud exemplum non habeat Reverendissima Dominatio Vestra.
Cetera reverendissimus dominus electus C(ulmensis) scribit, inter quae vehementer me perculit subitus et profecto funestus on the margin⌈subitus et profecto funestussubitus et profecto funestus on the margin⌉ casus reverendissimi domini episcopi Cracoviensis regni cancellarii, tum quod rei publicae tantus vir summopere utilis futurus erat, tum quod Reverendissima Dominatio Vestra magno patrono et integerrimo amico eius hinc discessu fuerit orbanda. Sed restat adhuc vitae spes, quod de morte eius nondum certi aliquid scribitur. Servet eum sua gratia Christus, Reverendissimam quoque Dominationem Vestram tueatur incolumem. Cui me cum fortunis meis omnibus unice diligentissimeque commendo.
20 Martii, ex Frawenburg, anno 1538.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor obsequentissimus Felix Reich