Letter #4566
Johan WEZE to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1538-03-22
received [1538]-04-17 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Warmiensi serenissimi regis Poloniae consiliario, domino et amico tamquam fratri observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine tamquam frater observandissime. Salutem et officiorum meorum studiosissimam commendationem.
Litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae una cum annexis etiam ad Hispanias transmissis accepi. Litteris autem suis ad me nunc particularius non respondeo, quia inter aliam meam supellectilem chartaceam in cista iacent alicubi recondita, ita ut expeditum nunc non sit eas requirere, respondebo tamen ubi ex hoc itinere aliquantulum conquievero et sarcinas deposuero. Ego autem interea dignitatem illam sublime quae Reverendissimae Dominationi Vestrae nuper contigit quamque virtus et pietas sua merebatur ex animo gratulor faxitque Deus, ut quemadmodum antehac ecclesiam Culmensem summa integritate vigilantiaque moderata est. Ita nunc Culmensi Varmiensi pari sanctimonia, quam diutissime felicissimeque praesit.
Redeo nunc ad maiestatem regiam dominum meum clementissimum properaturus deinde ad sacratissimam caesaream et catholicam maiestatem, quo et reverendissimus dominus Franciscus de Frangepanibus archiepiscopus Colocensis se conferet. Sunt autem interea per totum annum induciae firmiter stabilitae. Precor Deum, ut rebus in melius mutatis tranquillitati Reipublicae Christianae iam plus satis afflictae consulatur. Dominus Deus Reverendissimam Dominationem Vestram servet et sospitet.
Dat(ae) or Dat(ae)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(ae)⌉ Cracoviae celeriter, die 22 Martii anno 1538.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis servitor et amicus tamquam frater Ioannes Lundensis etc.