Letter #4567
Felix REICH to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1538-03-24
received [1538]-03-28 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Warmiensi et administratori Pomesaniensi, domino et patri meo clementissimo
Reverendissime in Christo Pater ac Domine, domine clementissime.
Litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae plenas paternae in me benevolentiae nudius tertius accepi. Interim afferebantur illae ex urbe, quae de admissa postulatione Reverendissimae Dominationis Vestrae et obtenta confirmatione reverendissimi domini electi Culmensis nos reddidere certiores. Quo fit, ut iam non sit opus Dominationem Vestram Reverendissimam de consecratione chrismatis sollicitam esse, quod deinceps non vocetur in dubium, quin id et alia Reverendissimae Dominationi Vestrae obire hic liceat episcopalia munera, etiam litteris ex urbe nondum acceptis, propterea quod certum sit res ipsas esse confectas, quamvis et litteras interim venturas nihil dubitem. Proinde ex animo gratulor Reverendissimae Dominationi Vestrae hanc fortunarum accessionem. Mihi vero nunc primum beatus esse videor nempe talem nactus praesulem, qui idem mihi futurus sit et pientissimus pater, quem, ut mihi Christus diu servet incolumem, precor.
Vaticinium Ionae remitto.
Ceterum reverendissimus dominus Culmensis per obtentam confirmationem a munere vicariatus exauctoratum se censet. Dominatio autem Vestra Reverendissima tunc primum eo me oneraverat, cum paternitas eius reverendissima hinc esset migratura. Unde fit, ut neuter nostrum id oneris legitime ferre possit, nisi Reverendissima Dominatione Vestra hoc denuo cuipiam deferente. Cui me cum obsequiis meis devotissime commendo.
Ex Frawenburgo, 24 Martii anno 1538.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae sedulus servitor Felix Reich