Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni, Dei gratia episcopo Warmiensi, electo et confirmato dignissimo, domino meo clementissimo
Ab eo tempore, quo ad Reverendissimam Paternitatem Vestram dominus Simon profectus fuerat, nihil audiebamus ⌊Lubaviae⌋ certi de statu et valetudine Reverendissimae Paternitatis Vestrae. Referebant nonnulli, tametsi hoc in propatulo loqui non audebant, Vestram Reverendissimam Paternitatem animam exhalasse. Nolebam tamen iis, quae sic dicebantur credere. In absentia tamen domini Simonis eramus semper dubii et nesciebamus, quid nobis esset vel sperandum vel etiam rogitandum. Cum alioqui subintel[l]exissemus Reverendissimam Paternitatem Vestram graviter decubuisse, etiam cum vitae periculo, attamen cum accepissemus ex ore domini Simonis Vestram Paternitatem Reverendissimam meliuscule habere et resumpsisse vires pristinas, quid nobis potuit esse auditu iucundius. Dominus Deus det, ut post resumptam valetudinem in ea persistat diutissime sicque prosperrime vivat amicis potissime et nobis hic Lubaviae constitutis pro singulari quodam solacio et refugio. Religiosi patres dominus Gwardianus et pater Steffanus suas preces et omnia studia Paternitati Vestrae Reverendissimae offerunt petentes humiliter Vestram Reverendissimam Paternitatem dignetur illis impartiri, si quid habet firmi de concilio. Volebam esse paulo prolixior, non partiebatur temporis angustia. Et cum iis me Reverendissimae Paternitati Vestrae quantum possum humiliter commendo. Et domino episcopo novo, quem speramus brevi venturum, ex gratia sua solita me commendare cupio.