Letter #4574
Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1538-05-05
received [1538]-05-19 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dantisco, [Dei g]ratia episcopo Varmiensi, domino meo gratioso
Reverendissime domine, domine gratiose.
Angustia temporis in arctum me cogit, heri enim sero huc redii incolumis supplicaturus gratiosissimae dominae meae, ut liceat secedere in patriam ad reposandum, ubi Vestrae Reverendissimae Dominationi multa coram erunt referenda, calamo non satis tuto committenda, domini Cornelii Schepperi litteras hic inclusi, qui apud Gallos pro dexteritate et sinceritate sua insignis caesaris est orator, sed frustra laboratur, pacem nullam speramus etc. Coram plura.
Habeo et alia reddenda scripta, sed et cantica notata, quae solus reddam.
Commendo me humiliter Vestrae Reverendissimae Dominationi, quae felicissime valeat.
Negotium de canonicatu Deo relinquo, cuius nutu omnia subsunt.
Datae raptim Cracoviae, 5 Maii 1538.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis servus Fabianus Damerau