Letter #460
Johan WEZE to Ioannes DANTISCUSMechelen, 1530-01-10
received Bologna, [1530]-01-27 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico et nobili viro domino Ioanni [D]antisco, serenissimi Poloniae regis [apud] caesaream maiestatem oratori [cari]ssimo domino et patri suo colendissimo.
In curia caesareae maiestatis
Magnifice et nobilis vir, pater colendissime. Post obsequiorum meorum oblationem.
Salutem.
A latere litterarum fratris mei amantissimi, domini Cornelii Duplicii Scepperi, accepi litteras Vestrae Magnificentiae, quae mihi aureae visae sunt, et gratias illi habeo pro tanta sua innata benevolentia et humanitate, quibus perpetuo in me miserum usa est, et ego in nullo potui respondere. Novit tamen Altissimus, si in aliquo eidem gratificare potero, non modo laboribus et substantia exigua, sed et sanguinis proprii (si opus fuerit) profusione demonstrare optarem. Ceterum scripsi domino Cornelio, ut in meis negotiis velit aliquando uti patrocinio et auctoritate Vestrae Magnificentiae; eadem dignabitur, rogo humiliter, ex suo solito amore honorem meum commendatum habere et res meas promovere, sicuti latius a dicto domino Cornelio informabitur. Illud humilibus precibus meis et aliis officiis semper promereri conabor erga eandem Vestram Magnificentiam.
Cui me tamquam patri colendissimo et bene merito subicio et commendatum facio.
Ex Mechlinia, die X-ma Ianuarii anno Domini M-o D-o XXX-o.
Eiusdem Vestrae Magnificentiae bonus servitor et amicus verus Ioannes electus archiepiscopus Lundensis manu propria scripsit