Letter #461
Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKIBologna, 1530-01-10
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Petro Dei gratia episcopo Cracoviensi etc. et regni Poloniae [vicecan]cellario, domino meo gratiosissimo.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine Gratiosissime, humillimam commendationem.
Scripsi ultima praeteriti Decembris cum hoc nuntio, qui istas fert, Dominationi Vestrae Reverendissimae ea, quae tunc se offerebant, cum vero adhuc scribendi opportunitas mihi relicta est, nolui committere, ut ea, quae postea se obtulerunt, Dominationem Vestram Reverendissimam laterent.
Superiori die dominus Cornelius Scepperus, Dominationi Vestrae Reverendissimae licet ignotus, deditissimus, ex mandato caesareae maiestatis in consistorio cardinalium publice contra reverendissimum dominum archiepiscopum Gneznensem et eius nepotes multos articulos pro destitutione eiusdem proposuit fuitque, ut certo intellexi, libenter auditus iniunctumque ei subinde, ut cum fiscali, ut vocant, ea de re conveniret atque colloqueretur; cras idem in consistorio iterum debet proponere. Quid in his fiet, Dominationi Vestrae Reverendissimae cum primis perscribam. Ego tamen coram domino cardinali Gattin[ari]o, magno caesareae maiestatis cancellario, protestatus sum, quod ea in actione nihil fieret in praeiudicium maiestatis regiae et regni, sicque futurum spero. Aliud hic non possum, cum sim sine mandato et nihil mihi sit commissum etc.
Conquestus sum in prioribus de domino Levicio, sed cum heri ab eo litteras acceperim, datas Neapoli 5 huius, omnem ei remitto culpam, licet adhuc de provisione mea nihil expediverit, quod quantum me afficiat, cum iam amicis debeam prope 500 ducatos et paulo post hinc Romam versus simus ituri, scribi nequit. Dabitur tamen opera a me ope amicorum, quod sine detrimento oratoriae dignitatis caesarem, quemadmodum mihi mandatum est, sequi possim. Supplico nihilominus Dominationi Vestrae Reverendissimae, ut apud regiam maiestatem intercedat, si ulterius hic immorari cogar, quo mihi ad eam dignitatem conservandam, in his praesertim papae et caesaris aulis, sumptus suppetat.
Hodie ad me misit pontifex, ut cras hora 19 me ad consistorium conferrem, ubi de bello contra Turcas et generali expeditione erit tractandum, quam videntur iam serio assumere; cumque neque mandatum neque commissionem habeam, volui me excusare, sed responsum est mihi, quod ea de re ad me missum sit, ut venirem ad consistorium, quod pontifex mihi decrevit iniungere, ut scriberem pro habendo mandato ad maiestatem regiam et interea id, quod mihi videretur ad expeditionem eam expedire, dicerem. Hoc mihi negare non licuit dicturusque sum ea, quae accommoda videbuntur, relinquens tamen testatum me non habere commissionem.
Congressus hic pro ea expeditione cum domino Cornelio plerique, sed vix mihi videtur meo saeculo futura; utinam saltem in Hungaria, ne ulterius progrederentur, Turcas detinere possimus. Deo omnia sunt possibilia; si illius misericordia nos non tuebitur, actum erit.
Mitto hic Dominationi Vestrae Reverendissimae exemplum bullae, quam pontifex pro adiuvando serenissimo Ferdinando rege emisit. Congeretur magna pecunia, sed nescio, in quos usus cessura. Oppugnatur adhuc Florentia, cuius 4 oratores pacem petentes cras huc venturos dicunt. De duce Ferrariae adhuc non est conclusum; caesar partes eius tuetur sicque ea non fient, quae pon[tifex] postulat.
Fratrem meum Bernhardum adhuc non possum hinc expedire, [mit]tam tamen eum, antequam discedemus, quod dicunt futurum intra d[ies] ...
Caesar etiam instat multis rationibus, ut concilium fiat, [sed] [ad]huc surdis fabula haec canitur. Ego etiam quosda[m] [ver]siculos in silvam congessi, quibus indutias nostras cum [Turca] defendo, quae hic passim male audire coeperunt, e[osque] [Reverendissimae] [Dominationi] Vestrae mitto et una mecum humiliter commendo rogoque, no[n] dedignetur me de omnibus et de reditu meo, quem summopere cupio, certiorem reddere cum primis et, quod ardentissime desidero, me gratia sua prosequi solita non desinat.
Datae Bononiae, 10 Ianuarii anno Domini MDXXX.
Reverendissimae Dominationis Vestrae humillimus servus Ioannes Dantiscus
Postscript:
Quid futurum sit de pace nuper facta inter pontificem, caesarem, Venetos et ducem Franciscum Sforciam, nescio; ea, quae inter caesarem et regem Angliae paulo ante fuit confecta, iam incipit exspirare. Rex enim ille repudiavit coniugem suam, amitam caesaris, neque dicit se curare ea in re pontificem, cum habeat duos primates et legatos natos in suo regno, asserens eos tantum habere facultatis, quantum pontifex. Vereor, ne isti novi motus aliquid tale etiam inter caesarem et regem Galliae pro tempore solutionis, quod instat pro Martio futuro, efficiant. Sic transit orbis etc.