Letter #463
Ioannes DANTISCUS to [Giovanni Giacomo AFFATATI]Bologna, 1530-01-25
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifice Domine. Salutem plurimam.
Scripsi Dominationi Vestrae pluries ratione provisionis meae, de qua iam a sex mensibus nullum habeo responsum. Fuit etiam, ut reor, dominus Levicius agens reginalis maiestatis apud Vos, per illum etiam nihil scriptum est aliud, quam quod se Dominatio Vestra excusat se non posse invenire super 400 ducatos mihi mittendos cambium. Cum tamen non pauci campsores Neapoli et Romae reperiantur, quibus hic in curia pontificis et Veneciis respondetur, utcumque res habet, rogo, velit adhuc efficere, ut Romae mihi per dominos Welseros responderetur. A quibus hic vix 200 ducatos pro cambio a[pud] vos habere potui, iam enim fidem apud illos non habemus, c[um] per vos solutio priorum litterarum cambii hucusque non sit facta. Efficiat igitur, ut qui pecuniis suis gratuito reginali maiestati servierunt, sine eorum int[eres]se et commodo his etiam facilior solutio impendatur, ne istiusmodi techn[is] et dilationibus nomen reginalis maiestatis, quod alias apud omnes celebrare est, obfuscetur.
Conqueruntur itidem domini Welsari, quod communitas et cives Barenses iam a multis annis debent quandam pecuniarum summam, quam etiam eis sine interesse praestiterunt, et illam hucusque extorquere ab illis non potuerunt. Rogo igitur Dominationem Vestram eos commendatos habere velit [atque] serio cum Barensibus agere, quo tandem id, quod debent, persolu[eant].
Velit etiam dare operam, ut trecenti ducati, qui eis ab anno 1527 a domi<n>o Nicolao Antonio Carmi<ni>ano sunt retenti et ad litteras meas cambii non persoluti, merentur. Rem officio suo debitam et non ingratam reginali maiestati factura Magnificentia Vestra quam opt[o] bene valere.
Datum Bononiae, 25 Januarii Anno 1530
Ioannes Dantiscus regiae et reginalis maiestatis orator
Postscript:
Mitto Dominationi Vestrae silvam meam, quam hic de temporibus nostris edidi, hanc quaeso boni consulat.