Letter #4635
Jan TARNOWSKI to Ioannes DANTISCUSSandomierz, 1546-03-11
received Marienburg (Malbork), 1546-05-12 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi etc., domino amico carissimo et observando
Reverendissime Domine, domine amice carissime et observande.
Salutem plurimam officiosamque mei commendationem.
Nobiles Pliemyenczki, domini iudicis Culmensis filii, quorum alter servitor meus est, alter in Italia bonarum litterarum studio moram degit, commendari se suaque negotia a me Reverendissimae Dominationi Vestrae voluerunt, quod, quae mihi cum ea amicitia sit, non ignorent existimentque ad res suas commode transigendas auctoritatem et patrocinium Reverendissimae Dominationis Vestrae multum sibi profuturum esse. Cuiusmodi autem illae sint, ex alterius illorum sermone, Ioannis videlicet, cognoscet Reverendissima Dominatio Vestra, cognoscet. Inquam, huic de possessionibus, illi de canonicatu negotium esse.
Itaque, etsi procul dubio illis per se Reverendissima Dominatio Vestra favet, tamen, quod multum ponderis suis negotiis iisce allatura esse videatur commendatio mea, commendo Reverendissimae Dominationi Vestrae homines eos nobiles diligenter eamque rogo, suas eas causas patrocinio, auctoritate benevolentiaque mea causa promoveat ac tueatur, quo ope et consilio Reverendissimae Dominationis Vestrae adiuti ius suum utrique obtinere possint.
Gratissima mihi haec voluntas erit Reverendissimae Dominationis Vestrae.
Cuius vicissim amicis servitoribusque operam polliceor meam, ipsi vero nunc me etiam atque etiam ex animo commendo. Et cupio eam felicissime valere.
Datae Sandomiriae, 11 Martii anno 1546.
Reverendissimae Dominationi Vestrae deditissimus Ioannes comes in Tharnow, castellanus Cracoviensis etc. etc. manu sua subscripsit