Letter #466
Stanisław BOREK to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-02-13
received Bologna, [1530]-03-21 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico domino Ioanni Dantisco serenissimorum maiestatum regis et reginae Poloniae
In curia imperatoria oratori fautori optimo etc.
Bononiae aut Romae
Magnifice domine, fautor honorande, mei ipsius commendationem.
Habeo gratias Vestrae Magnificentiae, quod me suis litteris invisere dignata est. Magna etiam afficior animi oblectatione, quod cum hoc re et nomine vere catholico imperatore in Italiam traiecit et quod coronam imperialem accipere contendit vel iam ea fortassis superinscribed⌈fortassisfortassis superinscribed⌉ decoratus est. Faxit Deus Optimus Maximus, ut rei publicae christianae id totum in gloriam cedat. I<n>tra octiduum hoc, dominica videlicet Sexagesima, quae erit vicesima Februarii, serenissimus princeps et dominus dominus Sigismundus Augustus avito diademate decorabitur et in regem Poloniae omnium regni ordinum consensu coronabitur. Faxit deus, ut faustum et felix sit initium et ut parens maiestatis suae, eius nominis primus, multos in annos nobis feliciter praesit. In crastino praesentationis litterarum Magnificentiae Vestrae egi rem litteris mihi commissam strenue cum regia et reginali celsitudine et iam ieci non contemnenda initia cum reginali maiestate. Sollicitabo in dies, ut votis Magnificentiae Vestrae satisfiat.
Quid autem petendum est a sede apostolica sub hac tam solemni frequentia? Crederem non esse inutile, ut a serenissimo domino nostro peteretur exspectativa ad eas, in quibus cuperet esse, ecclesias, cum clausula: anteferri omnibus et singulis nominatis regiae et reginalis maiestatis Poloniae ac omnibus Romanae curiae officialibus et aliis superinscribed⌈aliisaliis superinscribed⌉ qualitercumque qualificatis, etiam diligentioribus in processionum fulminatione, etiam conclavistis et familiaribus continuis, commensalibus descriptis et de prima expeditione ac unionibus, annexionibus et incorporationibus perpetuis aut ad vitam reservationibus etc. mentalibus et in favorem regum, reginarum et qualiumcumque personarum qualicumque dignitate praefulgentium [coadi]utoriarum [et] de con[sens]u on the margin⌈coadi hidden by binding⌈[coadi]coadi hidden by binding⌉utoriarum et hidden by binding⌈[et]et hidden by binding⌉ de consens hidden by binding⌈[sens]sens hidden by binding⌉u[coadi]utoriarum [et] de con[sens]u on the margin⌉, quas omnes suspendere necesse erit superinscribed in place of crossed-out imus⌈imusere necesse eritere necesse erit superinscribed in place of crossed-out imus⌉, donec et quousque hae litterae Vestrae Magnificentiae suum debitum sortiantur effectum. Istud crederem esse utile et necessarium. Et tandem post earum litterarum expeditionem fulminaretur processus et acceptatio fieret omni mense superinscribed⌈omni menseomni mense superinscribed⌉ coram notario et testibus, si extra urbem Romam, sin in urbe, coram notario archivii Romani.
Ceterum cuperem Vestram Magnificentiam scire ob spem adventus Magnificentiae Vestrae ac maiorem Vestrae Dominationis et meam securitatem omnes pecunias consignavisse domino Georgio Hegel, quascumque ex Lazaro nostro acceperam. Istic optime custodientur sine Vestrae Dominationis aut cuiusvis alterius iactura; itaque nihil curae sit Vestrae Magnificentiae de solutione mercatoris Anthverpiae exsistentis; omnia optime componet dominus Georgius, Vestrae Magnificentiae amantissimus. Reliquum est, quod Vestram Magnificentiam latere nolui, serenissimum regem nostrum Sigismundum horarie pristinae restitui valetudini; serenissimam etiam consortem suam cum tota domo faxit Deus Optimus Maximus, ut in annos multos in pace nos gubernent. Et invictissimo imperatori Carolo Deus det omnipotens, ut immanissimos Christi nominis hostes compescat et feliciter regnet multos in annos. Nuntius his obiter hinc discedit nec otium erat, ut reginalis maiestas aliquid scriberet; faciam tamen diligentiam, quod aliquid faciat. Me Magnificentiae Vestrae unice et ex animo commendo.
Datum Cracoviae, die XIII Februarii anno Christi M-o D-o XXX-o.
Stanislaus Borek canonicus Cracoviensis V. R.
Postscript:
Non datum est otium ad rescribendum, volanti parcat calamo.